Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2806 ARTICULUS 3 SEPTEM PETITIONES Tribus primis petitionibus in fide confirmamur, spe implemur et caritate inflammamur. Creaturae et adhuc peccatores, petere debemus pro nobis, hoc « nobis » vocabulo ad mensuram mundi et historiae, quos immenso nostri …
  2. 2807 I. « Sanctificetur Nomen Tuum » Verbum « sanctificare » debet hic intelligi, non imprimis suo sensu causativo (solus Deus sanctificat, sanctum efficit), sed praecipue sensu aestimativo: tamquam sanctum agnoscere, sancte tractare. Sic in adoratione, haec invocatio quandoque …
  3. 2808 I. « Sanctificetur Nomen Tuum » Deus, in definitivis Suae Oeconomiae momentis, Nomen revelat Suum, sed id revelat Suum adimplens opus. Hoc vero opus in rem pro nobis et in nobis non efficitur, nisi Eius Nomen a nobis …
  4. 2809 I. « Sanctificetur Nomen Tuum » Sanctitas Dei centrum est inaccessibile Eius mysterii aeterni. Scriptura quod de Eo in creatione manifestatur et in historia, gloriam appellat, Eius maiestatis splendorem. 281 Deus, hominem « ad imaginem et similitudinem » …
  5. 2810 I. « Sanctificetur Nomen Tuum » In Promissione Abrahae facta et in iureiurando, quod eam comitatur, 284 Deus Se obligat quin Nomen detegat Suum. Ipse id Moysi revelare incipit 285 idque oculis manifestat totius populi, eum ab Aegyptiis …
  6. 2811 I. « Sanctificetur Nomen Tuum » Populus tamen, non obstante Lege sancta quam Deus Sanctus 287 semel ei donat atque iterum, et licet Dominus « propter Nomen sanctum Suum » patienter agat, se avertit a Sancto Israel et …
  7. 2812 I. « Sanctificetur Nomen Tuum » In Iesu denique Nomen Dei Sancti nobis revelatum est et datum, in carne, tamquam Salvator: 289 revelatum ab eo quod Ipse Est, ab Eius verbo ab Eiusque sacrificio. 290 Hoc Eius orationis …
  8. 2813 I. « Sanctificetur Nomen Tuum » In Baptismatis aqua, fuimus « abluti [...], sanctificati [...], iustificati [...] in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri » ( 1 Cor 6,11). Per totam nostram vitam, Pater noster …
  9. 2814 I. « Sanctificetur Nomen Tuum » A nostra vita et a nostra oratione inseparabiliter pendet ut Eius Nomen inter nationes sanctificetur: « Nos petimus, ut sanctificet Nomen Suum Deus, quod sanctitate Sua totam salvat et sanctificat creaturam. [...] …
  10. 2815 I. « Sanctificetur Nomen Tuum » Haec petitio, quae omnes continet, Christi oratione exauditur, sicut sex reliquae petitiones quae sequuntur. Oratio ad Patrem nostrum nostra est oratio, si in nomine Iesu oratur. 298 Iesus in Sua oratione sacerdotali …
  11. 2816 II. « Adveniat Regnum Tuum » In Novo Testamento, idem verbum basileia verti potest ut « regalitas » (nomen abstractum), « regnum » (nomen concretum) vel « regnatio » (nomen actionis). Regnum Dei nobis est prius. In Verbo …
  12. 2817 II. « Adveniat Regnum Tuum » Haec petitio illud est « Marana tha », clamor Spiritus et Sponsae: « Veni, Domine Iesu »: « Etiam si praefinitum in oratione non esset de postulando Regni Adventu, ultro eam vocem …
  13. 2818 II. « Adveniat Regnum Tuum » In Oratione Domini praecipue agitur de finali Adventu Regni Dei per Christi reditum. 301 Sed hoc desiderium Ecclesiam ab eius in hoc mundo non avertit missione, eam potius ad illam obligat. Etenim …
  14. 2819 II. « Adveniat Regnum Tuum » « Regnum Dei [...] [est] iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto » ( Rom 14,17). Tempora novissima, in quibus sumus, illa sunt effusionis Spiritus Sancti. Exinde dimicatio inter « carnem …
  15. 2820 II. « Adveniat Regnum Tuum » In discretione secundum Spiritum, christiani distinguere debent inter Regni Dei incrementum et culturae et societatis progressum in quibus inseruntur. Haec distinctio separatio non est. Hominis ad vitam aeternam vocatio non supprimit, sed …
  16. 2821 II. « Adveniat Regnum Tuum » Haec petitio sustinetur ab oratione Iesu et exauditur in ea, 306 quae praesens est et efficax in Eucharistia; suum fructum fert in nova vita secundum beatitudines. 307
  17. 2822 III. « Fiat voluntas Tua, sicut in caelo, et in terra » Patris nostri voluntas est « omnes homines [...] salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » ( 1 Tim 2,4). Ipse « patienter agit [...], nolens aliquos perire » ( 2 Pe …
  18. 2823 III. « Fiat voluntas Tua, sicut in caelo, et in terra » Ipse « notum [...] [fecit] nobis mysterium voluntatis Suae, secundum beneplacitum Eius, quod proposuit in eo, [...] recapitulare omnia in Christo [...]; in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum Eius, …
  19. 2824 III. « Fiat voluntas Tua, sicut in caelo, et in terra » Voluntas Patris, in Christo, et per Huius humanam voluntatem, perfecte et semel pro semper adimpleta est. Iesus, hunc ingrediens mundum, dixit: « Ecce venio, [...] ut faciam, Deus, voluntatem Tuam » ( …
  20. 2825 III. « Fiat voluntas Tua, sicut in caelo, et in terra » Iesus, « cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam » ( Heb 5,8). Quanto maiore ratione, nos, creaturae et peccatores, in Eo filii adoptionis effecti. A nostro petimus Patre, …