I. « Sanctificetur Nomen Tuum »

Numerus 2812 Catechismi

In Iesu denique Nomen Dei Sancti nobis revelatum est et datum, in carne, tamquam Salvator: 289 revelatum ab eo quod Ipse Est, ab Eius verbo ab Eiusque sacrificio. 290 Hoc Eius orationis sacerdotalis est cor: Pater Sancte, « pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate » (Io 17,19). Iesus, quia Nomen Suum Ipse « sanctificat », 291 nobis Nomen Patris « manifestat ». 292 Ad Eius Paschatis finem, Pater Ei Nomen, quod est super omne nomen, tunc donat: Iesus est Dominus in gloriam Dei Patris. 293

Fons publicus ↗