I. « Sanctificetur Nomen Tuum »
Numerus 2811 Catechismi
Populus tamen, non obstante Lege sancta quam Deus Sanctus 287 semel ei donat atque iterum, et licet Dominus « propter Nomen sanctum Suum » patienter agat, se avertit a Sancto Israel et « polluit Nomen sanctum Eius in gentibus ». 288 Propterea iusti Veteris Foederis, pauperes, qui redierunt ab exilio, et Prophetae Eius Nominis ardebant passione.