I. « Sanctificetur Nomen Tuum »

Numerus 2810 Catechismi

In Promissione Abrahae facta et in iureiurando, quod eam comitatur, 284 Deus Se obligat quin Nomen detegat Suum. Ipse id Moysi revelare incipit 285 idque oculis manifestat totius populi, eum ab Aegyptiis salvans: « Gloriose [...] magnificatus est » (Ex 15,1). Post Sinai Foedus, hic populus est « Eius » et debet esse « gens sancta » (seu consecrata, quod Hebraice idem est verbum) 286 quia Nomen Dei in eo habitat.

Fons publicus ↗