II. « Adveniat Regnum Tuum »

Numerus 2819 Catechismi

« Regnum Dei [...] [est] iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto » (Rom 14,17). Tempora novissima, in quibus sumus, illa sunt effusionis Spiritus Sancti. Exinde dimicatio inter « carnem » et Spiritum committitur definitiva: 303

« Mundae animae est dicere cum fiducia: "Veniat Regnum Tuum". Qui enim audiverit Paulum dicentem: "Non igitur regnet peccatum in mortali vestro corpore" (Rom 6,12); et seipsum opere, cogitatione ac sermone purum praestiterit; is Deo dicturus est: "Veniat Regnum Tuum" ». 304

Fons publicus ↗