III. « Fiat voluntas Tua, sicut in caelo, et in terra »
Numerus 2822 Catechismi
Patris nostri voluntas est « omnes homines [...] salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1 Tim 2,4). Ipse « patienter agit [...], nolens aliquos perire » (2 Pe 3,9). 308 Eius praeceptum, quod cetera omnia compendiat, et quod nobis totam Eius exprimit voluntatem, est ut diligamus invicem, sicut Ipse dilexit nos. 309