Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1 I. Vita hominis – Deum cognoscere Illumque amare Deus, in Se Ipso infinite perfectus atque beatus, secundum purae bonitatis propositum, hominem libere creavit, ut illum vitae Suae beatae efficeret participem. Quare Ipse omni tempore et in omni loco homini fit …
  2. 2 I. Vita hominis – Deum cognoscere Illumque amare Ut haec vocatio in toto resonaret orbe, Christus Apostolos misit, quos elegerat, illis Evangelii nuntiandi praebens mandatum: « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus …
  3. 3 I. Vita hominis – Deum cognoscere Illumque amare Illi qui, Deo iuvante, hanc vocationem Christi acceperunt eique libere responderunt, impulsi sunt et ipsi Christi amore ad Bonum Nuntium ubique terrarum proclamandum. Hunc thesaurum, quem ab Apostolis acceperant, eorum successores fideliter …
  4. 4 II. De fide transmittenda – De catechesi Cito catechesis est appellata nisuum summa in Ecclesia susceptorum ut discipuli arcesserentur, ut homines iuvarentur ad credendum Iesum esse Filium Dei idque credentes vitam haberent in nomine Eius, ut iidem educarentur et …
  5. 5 II. De fide transmittenda – De catechesi « In universum affirmari potest catechesim esse educationem in fide impertiendam pueris, iuvenibus, adultis, potissimum per institutionem doctrinae christianae, quae plerumque cohaerenti fit via atque ratione, eo nempe consilio ut credentes christianae …
  6. 6 II. De fide transmittenda – De catechesi Quin cum ipsis confundatur, catechesis cum pluribus aliis elementis missionis pastoralis Ecclesiae conectitur, quae rationem quamdam catecheticam prae se ferunt, catechesim ipsam praeparant aut ex illa manant. Ut sunt: prima Evangelii annuntiatio …
  7. 7 II. De fide transmittenda – De catechesi « Patet autem catechesim cum omni vita Ecclesiae arcte coniungi atque conecti. Ex ipsa enim potissimum pendet non solum disseminatio Ecclesiae per loca eiusque auctus per numeros, verum multo magis interius Ecclesiae …
  8. 8 II. De fide transmittenda – De catechesi Tempora in quibus Ecclesia renovatur, sunt etiam tempora, quibus catechesis insigni traditur ratione. Sic, in magna Patrum Ecclesiae percipitur aetate, sanctos nempe Episcopos in suo ministerio catechesi magni momenti tribuisse partes. Tales …
  9. 9 II. De fide transmittenda – De catechesi Ministerium catecheticum vires semper in Conciliis haurit renovatas. Ad hoc quod attinet, Concilium Tridentinum exemplum habetur efferendum: etenim catechesi in suis decretis priores tribuit partes; in illo Catechismus Romanus suam invenit originem, …
  10. 10 II. De fide transmittenda – De catechesi Inde mirum non est, in motu a Concilio Vaticano II inducto (quod quidem Concilium Paulus Papa VI tamquam magnum temporis hodierni habuit catechismum), Ecclesiae catechesim iterum mentes ad se convertisse. Directorium generale …
  11. 11 III. De huius Catechismi fine atque de illis ad quos ipse dirigatur Scopus huius Catechismi est organicam atque syntheticam offerre expositionem essentialium et fundamentalium doctrinae catholicae de fide et moribus argumentorum sub luce Concilii Vaticani II necnon totius Ecclesiae Traditionis. Sacra Scriptura, sancti Patres, …
  12. 12 III. De huius Catechismi fine atque de illis ad quos ipse dirigatur Hic Catechismus ad eos praecipue dirigitur qui catechesis officii sponsores habentur: imprimis ad Episcopos quatenus fidei doctores et Ecclesiae sunt Pastores. Illis offertur tamquam instrumentum pro eorum officio adimplendo Dei populum edocendi. …
  13. 13 IV. De huius structura Catechismi Huius Catechismi dispositio magnam catechismorum sequitur traditionem, secundum quam catechesis circa quattuor struitur « fundamentales columnas »: baptismalis scilicet Professionem fidei ( Symbolum ), fidei sacramenta, vitam secundum fidem ( Mandata ), …
  14. 14 Pars prima: Professio fidei Illi qui per fidem et Baptismum sunt Christi, fidem coram hominibus confiteri debent baptismalem. 22 Propterea Catechismus imprimis exponit in quo consistant Revelatio, per quam Deus ad hominem Se vertit eique Se …
  15. 15 Pars secunda: Fidei sacramenta Secunda Catechismi pars exponit quomodo Dei salus, semel pro semper a Christo Iesu atque a Spiritu Sancto peracta, in actionibus sacris liturgiae Ecclesiae reddatur praesens ( sectio prima ), praesertim vero in …
  16. 16 Pars tertia: Vita ex fide Catechismi tertia pars hominis ad Dei imaginem creati ultimum ostendit finem: beatitudinem viasque ad illam perveniendi: per rectum nempe et liberum agendi modum adiumento Legis et gratiae Dei ( sectio prima ); …
  17. 17 Pars quarta: Oratio in vita ex fide Pars Catechismi postrema de sensu et momento agit orationis in credentium vita ( sectio prima ). Ipsa per brevem septem postulationum dominicae Orationis clauditur commentarium ( sectio secunda ). In illis enim …
  18. 18 V. Pro huius Catechismi usu practicae animadversiones Hic Catechismus ut totius fidei catholicae concipitur organica expositio . Propterea tamquam unum quid legendus est. Eo quod lector in margine textus saepe ad alios remittitur locos (per numeros typis minoribus compositos …
  19. 19 V. Pro huius Catechismi usu practicae animadversiones Saepe sacrae Scripturae textus litteraliter non afferuntur, sed mera ad illos (per « cf ») in nota fit allegatio. Pro talium locorum profundiore intellegentia ad textus ipsos accedere oportet. Hae biblicae allegationes …
  20. 20 V. Pro huius Catechismi usu practicae animadversiones Litterarum minorum usus quibusdam in locis indicat de historicae vel apologeticae indolis agi notationibus, vel de expositionibus doctrinalibus complementariis.