← Omnia argumenta

Resurrectio

21 numeri

  1. 638 Paragraphus 2 TERTIA DIE RESURREXIT A MORTUIS « Nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres Promissio facta est, quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum » ( Act 13,32-33). Resurrectio Iesu suprema est veritas nostrae fidei in …
  2. 639 I. Eventus historicus et transcendens Mysterium resurrectionis Christi eventus est realis qui manifestationes historice compertas habuit sicut Novum Testamentum testatur. Iam sanctus Paulus potuit ad Corinthios circa annum 56 scribere: « Tradidi enim vobis in primis, quod …
  3. 640 Sepulcrum vacuum « Quid quaeritis Viventem cum mortuis? Non est hic, sed resurrexit » ( Lc 24,5-6). Intra Paschatis eventus, primum elementum quod invenitur, est sepulcrum vacuum. Id in se argumentum directum non est. …
  4. 641 Resuscitati apparitiones Maria Magdalena et sanctae mulieres quae veniebant ut perficerent corporis Iesu unctionem, 552 festinanter sepulti propter adventum Sabbati vespere magnae Feriae sextae, 553 primae fuerunt quae Resuscitato occurrerunt. 554 Sic mulieres Christi …
  5. 642 Resuscitati apparitiones Quidquid his diebus evenit Paschalibus, unumquemque Apostolorum — et peculiariter Petrum — in construenda nova aetate obligat quae mane incepit Paschatis. Tamquam Resuscitati testes, lapides permanent fundationis Eius Ecclesiae. Primae credentium communitatis …
  6. 643 Resuscitati apparitiones Coram his testimoniis impossibile est Christi resurrectionem extra ordinem physicum interpretari, eamque non agnoscere tamquam factum historicum. Ex factis consequitur discipulorum fidem radicali passionis et Mortis eorum Magistri in cruce probationi, ab …
  7. 644 Resuscitati apparitiones Discipuli, etiam ante Iesu resuscitati positi realitatem, adhuc dubitant; 563 tam impossibilis eis videbatur res: illi spiritum videre putabant, 564 « adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus » ( …
  8. 645 Status humanitatis resuscitatae Christi Iesus resuscitatus relationes directas cum Suis init discipulis per tactum 566 et participationem in cibo. 567 Sic illos invitat ut Eum agnoscant spiritum non esse, 568 sed praesertim ut comperiant corpus resuscitatum …
  9. 646 Status humanitatis resuscitatae Christi Resurrectio Christi ad vitam terrestrem reditus non fuit, sicut casus fuit resurrectionum quas Ipse ante Pascha peregerat: filiae Iairi, adulescentis Naim, Lazari. Haec facta eventus erant miraculosi, sed personae in quibus miraculum …
  10. 647 Resurrectio tamquam eventus transcendens « O vere beata nox — canit hymnus « Exsultet » Paschatis —, quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit ». 575 Revera, ipsius eventus Resurrectionis …
  11. 648 II. Resurrectio – Sanctissimae Trinitatis opus Resurrectio Christi est obiectum fidei quatenus interventus est transcendens Ipsius Dei in creatione et in historia. In ea, Tres Personae divinae simul operantur et Suam propriam originalitatem manifestant. Ea per potentiam fit …
  12. 649 II. Resurrectio – Sanctissimae Trinitatis opus Filius autem Suam propriam operatur Resurrectionem virtute Suae potentiae divinae. Iesus annuntiat Filium hominis multa pati debere, mori et deinde resurgere (sensu activo verbi 578 ). Ceterum Ipse affirmat explicite: « Ego …
  13. 650 II. Resurrectio – Sanctissimae Trinitatis opus Patres Resurrectionem contemplantur a divina Christi procedentes Persona quae unita animae Suae permansit Suoque corpori inter ipsa per mortem separatis. « Propter unitatem naturae divinae, quae utrique hominis parti ex aequo inest, …
  14. 651 III. Sensus et momentum Resurrectionis salvificum « Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra » ( 1 Cor 15,14). Resurrectio imprimis confirmationem constituit omnium quae Christus Ipse fecit et …
  15. 652 III. Sensus et momentum Resurrectionis salvificum Resurrectio Christi adimpletio promissionum est Veteris Testamenti 580 et Iesu Ipsius in Eius vita terrestri. 581 Locutio « secundum Scripturas » 582 denotat Christi resurrectionem has implevisse praedictiones.
  16. 653 III. Sensus et momentum Resurrectionis salvificum Veritas divinitatis Iesu Resurrectione confirmatur Eius. Ipse dixerat: « Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia Ego sum » ( Io 8,28). Crucifixi Resurrectio demonstrat Illum vere « Ego sum » esse, …
  17. 654 III. Sensus et momentum Resurrectionis salvificum In Paschali mysterio duplex habetur ratio: Ipse per Suam Mortem nos a peccato liberat, per Suam Resurrectionem nobis accessum ad novam aperit vitam. Haec est imprimis iustificatio , quae nos in gratiam …
  18. 655 III. Sensus et momentum Resurrectionis salvificum Resurrectio denique Christi — et Ipse Christus resuscitatus — principium est et fons nostrae resurrectionis futurae : « Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. [...] Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita …
  19. 656 Compendium Fides in Resurrectionem, ut obiectum, eventum habet simul historice testimonio confirmatum a discipulis qui realiter Resuscitato occurrerunt, et modo arcano transcendentem quatenus ingressum humanitatis Christi in gloriam Dei .
  20. 657 Compendium Sepulcrum vacuum et linteamina posita per se ipsa significant corpus Christi e vinculis mortis et corruptionis per potentiam Dei effugisse. Ea ad occursum cum Resuscitato discipulos praeparant .
  21. 658 Compendium Christus , « primogenitus ex mortuis » ( Col 1,18), nostrae propriae resurrectionis est principium, iam nunc per nostrae animae iustificationem , 588 posterius per nostri corporis vivificationem . 589