II. Resurrectio – Sanctissimae Trinitatis opus
Numerus 650 Catechismi
Patres Resurrectionem contemplantur a divina Christi procedentes Persona quae unita animae Suae permansit Suoque corpori inter ipsa per mortem separatis. « Propter unitatem naturae divinae, quae utrique hominis parti ex aequo inest, quae seiuncta separataque erant, rursum coeunt et coniunguntur. Atque ita ex partium coniunctarum divisione mors sequitur, ex divisarum autem coniunctione Resurrectio ». 579