Resuscitati apparitiones

Numerus 643 Catechismi

Coram his testimoniis impossibile est Christi resurrectionem extra ordinem physicum interpretari, eamque non agnoscere tamquam factum historicum. Ex factis consequitur discipulorum fidem radicali passionis et Mortis eorum Magistri in cruce probationi, ab Ipso nuntiatae in antecessum, 560 fuisse submissam. Animi percussio a passione provocata tanta fuit ut discipuli (saltem quidam inter eos) nuntio Resurrectionis statim non crediderint. Evangelia a communitate nobis ostendenda affecta a mystica exaltatione longe distant; discipulos nobis praesentant fractos (« tristes »: Lc 24,17) et consternatos. 561 Propterea sanctis mulieribus e sepulcro redeuntibus non crediderunt et earum verba « visa sunt ante illos sicut deliramentum » (Lc 24,11). 562 Cum Iesus Se Undecim manifestavit vespere Paschatis, « exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant Eum resuscitatum, non crediderunt » (Mc 16,14).

Fons publicus ↗