III. Sensus et momentum Resurrectionis salvificum

Numerus 654 Catechismi

In Paschali mysterio duplex habetur ratio: Ipse per Suam Mortem nos a peccato liberat, per Suam Resurrectionem nobis accessum ad novam aperit vitam. Haec est imprimis iustificatio, quae nos in gratiam Dei restituit 584 « ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis [...], ita et nos in novitate vitae ambulemus » (Rom 6,4). Ipsa in victoria consistit de morte peccati et in nova gratiae participatione. 585 Ipsa adoptionem filialem adimplet, quia homines fratres Christi efficiuntur sicut Iesus Ipse Suos appellat discipulos post Resurrectionem Suam: « Ite, nuntiate fratribus meis » (Mt 28,10). 586 Fratres non natura, sed gratiae dono, quia haec filiatio adoptiva participationem praestat realem in Filii unici vita, quae plene in Eius revelata est Resurrectione.

Fons publicus ↗