Status humanitatis resuscitatae Christi

Numerus 645 Catechismi

Iesus resuscitatus relationes directas cum Suis init discipulis per tactum 566 et participationem in cibo. 567 Sic illos invitat ut Eum agnoscant spiritum non esse, 568 sed praesertim ut comperiant corpus resuscitatum cum quo Se illis praesentat, idem esse quod cruciatum et crucifixum fuit, quia adhuc vestigia Suae portat passionis. 569 Hoc tamen corpus authenticum et reale proprietates simul possidet novas corporis gloriosi: non amplius in spatio et tempore positum est, sed potest libere praesens effici ubi et quando Ipse vult, 570 quia Eius humanitas non potest amplius in terra retineri et solum ad Patris ditionem pertinet divinam. 571 Hac etiam de causa, Iesus resuscitatus est supreme liber apparendi ut vult: sub specie hortulani 572 vel « in alia effigie » (Mc 16,12) quam illa quae discipulis erat consueta, praecise ut eorum suscitet fidem. 573

Fons publicus ↗