Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 821 In via ad unitatem Ut huic adaequate respondeatur, requiruntur: — permanens Ecclesiae renovatio in maiore fidelitate ad eius vocationem. Haec renovatio vis est motus unitatem versus; 285 — cordis conversio ut singuli « secundum Evangelium vitam …
  2. 822 In via ad unitatem « Ad totam Ecclesiam sollicitudo unionis instaurandae spectat, tam ad fideles quam ad Pastores ». 292 Sed oportet nos esse conscios « hoc sanctum propositum reconciliandi christianos omnes in unitate unius unicaeque …
  3. 823 II. Ecclesia est sancta « Ecclesia [...] indefectibiliter sancta creditur. Christus enim Dei Filius, qui cum Patre et Spiritu "solus Sanctus" celebratur, Ecclesiam tamquam Sponsam Suam dilexit, Seipsum tradens pro ea, ut illam sanctificaret, eamque Sibi …
  4. 824 II. Ecclesia est sancta Ecclesia, Christo unita, ab Ipso sanctificatur; ab Ipso et in Ipso illa fit etiam sanctificans : ad sanctificationem hominum in Christo et Dei glorificationem, « uti ad finem, omnia [...] Ecclesiae opera …
  5. 825 II. Ecclesia est sancta « Ecclesia iam in terris vera sanctitate licet imperfecta insignitur ». 300 In eius membris, sanctitas perfecta adhuc est acquirenda: « Tot ac tantis salutaribus mediis muniti, christifideles omnes, cuiusvis conditionis ac …
  6. 826 II. Ecclesia est sancta Caritas anima est sanctitatis ad quam omnes appellantur: illa « omnia sanctificationis media regit, informat ad finemque perducit »: 302 « Intellexi Ecclesiae, si ipsa corpus variis compactum membris habeat, membrum maxime …
  7. 827 II. Ecclesia est sancta « Dum vero Christus, "sanctus, innocens, impollutus", peccatum non novit, sed sola delicta populi repropitiare venit, Ecclesia in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda, paenitentiam et renovationem continuo prosequitur …
  8. 828 II. Ecclesia est sancta Ecclesia, quosdam canonizans fideles, id est sollemniter proclamans hos fideles heroice virtutes exercuisse et in fidelitate gratiae Dei duxisse vitam, potentiam agnoscit Spiritus sanctitatis qui est in ea, et spem sustinet fidelium …
  9. 829 II. Ecclesia est sancta « Dum autem Ecclesia in beatissima Virgine ad perfectionem iam pertingit, qua sine macula et ruga exsistit, christifideles adhuc nituntur, ut devincentes peccatum in sanctitate crescant; ideoque oculos suos ad Mariam attollunt …
  10. 830 Quid « catholica » significet? Verbum « catholica » significat « universalis » sive « secundum totalitatem » sive « secundum integritatem ». Ecclesia est catholica duplici sensu: Est catholica quia in ea Christus est praesens. « …
  11. 831 Quid « catholica » significet? Ea est catholica quia a Christo ad genus humanum mittitur universum: 316 « Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines. Quapropter hic populus, unus et unicus manens, ad universum mundum et per …
  12. 832 Unaquaeque particularis Ecclesia est « catholica » « Christi Ecclesia vere adest in omnibus legitimis fidelium congregationibus localibus, quae, Pastoribus suis adhaerentes, et ipsae in Novo Testamento Ecclesiae vocantur. [...] In eis praedicatione Evangelii Christi congregantur fideles et celebratur …
  13. 833 Unaquaeque particularis Ecclesia est « catholica » Nomine Ecclesiae particularis, quae in primis dioecesis est (vel eparchia), communitas quaedam intelligitur fidelium in communione fidei et sacramentorum cum eorum Episcopo in successione apostolica ordinato. 319 Hae Ecclesiae particulares « ad …
  14. 834 Unaquaeque particularis Ecclesia est « catholica » Ecclesiae particulares plene sunt catholicae per communionem cum una ex ipsis: cum Ecclesia Romana, quae « caritati praesidens » 321 est. « Ad hanc enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse est omnem …
  15. 835 Unaquaeque particularis Ecclesia est « catholica » « Caveamus autem, ne Ecclesiam universalem cogitemus quamdam esse summam vel, si dicere licet, foederatam consociationem [...] Ecclesiarum particularium [...]. Ecclesia ipsa, vocatione et missione universali, cum radices mittit in varias conditiones, …
  16. 836 Quis ad Ecclesiam pertinet catholicam? « Ad [...] catholicam populi Dei unitatem [...] omnes vocantur homines, ad eamque variis modis pertinent vel ordinantur sive fideles catholici, sive alii credentes in Christo, sive denique omnes universaliter homines, gratia …
  17. 837 Quis ad Ecclesiam pertinet catholicam? « Illi plene Ecclesiae societati incorporantur, qui Spiritum Christi habentes, integram eius ordinationem omniaque media salutis in ea instituta accipiunt, et in eiusdem compage visibili cum Christo, eam per Summum Pontificem atque …
  18. 838 Quis ad Ecclesiam pertinet catholicam? « Cum illis qui, baptizati, christiano nomine decorantur, integram autem fidem non profitentur vel unitatem communionis sub Successore Petri non servant, Ecclesia semetipsam novit plures ob rationes coniunctam ». 328 « Hi …
  19. 839 Ecclesia et non-christiani « [...] qui Evangelium nondum acceperunt, ad populum Dei diversis rationibus ordinantur ». 331 Relatio Ecclesiae cum populo Iudaico . Ecclesia, populus Dei in Novo Foedere, suum proprium scrutans mysterium, vinculum suum …
  20. 840 Ecclesia et non-christiani Ceterum, si futurum consideretur, populus Dei Veteris Foederis et novus populus Dei ad scopos tendunt analogos: exspectationem Adventus (vel reditus) Messiae. Sed, ex alia parte, est exspectatio reditus Messiae, mortui et resuscitati, …