Ecclesia et non-christiani
Numerus 839 Catechismi
« [...] qui Evangelium nondum acceperunt, ad populum Dei diversis rationibus ordinantur ».331
Relatio Ecclesiae cum populo Iudaico. Ecclesia, populus Dei in Novo Foedere, suum proprium scrutans mysterium, vinculum suum cum populo detegit Iudaico,332 ad quem « prius locutus est Dominus Deus noster ».333 Aliter ac apud alias religiones non christianas, fides Iudaica revelationi Dei in Vetere Foedere est iam responsum. Huius populi Iudaici « adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, [...] [eius] sunt patres, et [...] [ex eo] Christus secundum carnem » (Rom 9,4-5), « sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei » (Rom 11,29).