Unaquaeque particularis Ecclesia est « catholica »
Numerus 834 Catechismi
Ecclesiae particulares plene sunt catholicae per communionem cum una ex ipsis: cum Ecclesia Romana, quae « caritati praesidens »321 est. « Ad hanc enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles ».322 « Ab initio enim quando ad nos Dei Verbum assumpta carne descendit, unicam firmam basim et fundamentum omnes ubique christianorum Ecclesiae, quae ibi [Romae] est, maximam nacti sunt habentque Ecclesiam: ut in quam, iuxta ipsam Salvatoris promissionem, portae inferi haudquaquam praevaluerint ».323