II. Ecclesia est sancta
Numerus 823 Catechismi
« Ecclesia [...] indefectibiliter sancta creditur. Christus enim Dei Filius, qui cum Patre et Spiritu "solus Sanctus" celebratur, Ecclesiam tamquam Sponsam Suam dilexit, Seipsum tradens pro ea, ut illam sanctificaret, eamque Sibi ut corpus Suum coniunxit atque Spiritus Sancti dono cumulavit, ad gloriam Dei ».294 Ecclesia est igitur « populus Dei sanctus »,295 eiusque membra « sancti » appellantur.296