Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1206 Liturgia et culturae « Varietas liturgica fons auctus esse potest, sed etiam contentiones suscitare, inscitias invicem et etiam schismata. Patet hac in re varietatem non debere unitati nocere, nec exprimi posse nisi per fidelitatem erga …
  2. 1207 Compendium Oportet ut liturgiae celebratio ad se in cultura populi tendat exprimendam ubi Ecclesia invenitur, quin se illi submittat. Ex alia vero parte, liturgia ipsa est culturarum generatrix et efformatrix .
  3. 1208 Compendium Diversae liturgicae traditiones, seu ritus, legitime agnitae, quatenus idem Christi mysterium significant et communicant, Ecclesiae manifestant catholicitatem .
  4. 1209 Compendium Criterium, quod unitatem in traditionum liturgicarum tuetur pluriformitate, est Traditioni apostolicae fidelitas, id est: communio in fide et sacramentis ab Apostolis receptis, quae quidem communio a successione apostolica significatur et in tuto …
  5. 1210 SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA Sacramenta novae Legis a Christo sunt instituta et numero sunt septem, scilicet, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Unctio infirmorum, Ordo et Matrimonium. Septem sacramenta omnes gressus omniaque magni ponderis momenta in christiani vita …
  6. 1211 SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA Secundum hanc analogiam, imprimis tria exponentur sacramenta initiationis christianae ( caput primum ), deinde sacramenta sanationis ( caput secundum ), tandem sacramenta quae in servitium sunt communionis et missionis fidelium ( caput …
  7. 1212 CAPUT PRIMUM INITIATIONIS CHRISTIANAE SACRAMENTA Per initiationis christianae sacramenta, Baptismum, Confirmationem et Eucharistiam, omnis vitae christianae ponuntur fundamenta . « Divinae consortium naturae, quo homines per Christi gratiam donantur, similitudinem quandam prae se fert ortus vitae naturalis, …
  8. 1213 ARTICULUS 1 SACRAMENTUM BAPTISMI Sanctum Baptisma totius est fundamentum vitae christianae, vitae spiritualis ianua atque ostium ad reliqua sacramenta aperiens accessum. Per Baptisma a peccato liberamur et tamquam filii Dei regeneramur, Christi efficimur membra et Ecclesiae …
  9. 1214 I. Quomodo hoc sacramentum appellatur? Appellatur Baptismus secundum ritum centralem quo efficitur: baptizare (graece baptizeis ) significat « mergere », « immergere »; « immersio » in aquam significat sepulturam catechumeni in mortem Christi, unde, per Resurrectionem …
  10. 1215 I. Quomodo hoc sacramentum appellatur? Hoc sacramentum etiam « lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti » ( Tit 3,5) appellatur, quia illam significat et efficit ex aqua et Spiritu nativitatem, sine qua nemo « potest introire in …
  11. 1216 I. Quomodo hoc sacramentum appellatur? « Vocatur autem hoc lavacrum illuminatio , quod mente illuminentur qui haec [catechetice] discunt ». 150 Baptizatus, cum in Baptismo receperit Verbum quod est « lux vera quae illuminat omnem hominem » …
  12. 1217 Praefigurationes Baptismi in Vetere Foedere In Vigiliae Paschalis liturgia, cum aquae baptismalis benedictio fit, Ecclesia sollemniter magnos commemorat historiae salutis eventus qui iam Baptismi praefigurabant mysterium: « Deus, [...] invisibili potentia per sacramentorum signa mirabilem operaris effectum, …
  13. 1218 Praefigurationes Baptismi in Vetere Foedere A mundi origine, aqua, haec humilis et miranda creatura, vitae et fecunditatis est fons. Eam sacra Scriptura perspicit sub Spiritu Dei qui veluti ei « incubat »: 155 « Deus, cuius Spiritus …
  14. 1219 Praefigurationes Baptismi in Vetere Foedere Ecclesia in Arca Noe praefigurationem vidit salutis per Baptismum. Revera, per illam « pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam » ( 1 Pe 3,20): « Regenerationis speciem in …
  15. 1220 Praefigurationes Baptismi in Vetere Foedere Si aqua fontis symbolum est vitae, aqua maris symbolum est mortis. Hac de causa, crucis mysterii figura esse poterat. Propter hunc symbolismum, Baptismus communionem cum morte Christi significat.
  16. 1221 Praefigurationes Baptismi in Vetere Foedere Praesertim transitus Maris Rubri, vera Israel liberatio a servitute Aegypti, liberationem a Baptismo peractam annuntiat: « Abrahae filios per Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti, ut plebs, a Pharaonis servitute liberata, populum …
  17. 1222 Praefigurationes Baptismi in Vetere Foedere Baptismus denique in Iordanis praefiguratur transitu, per quem populus Dei donum recipit Terrae descendentibus Abrahae promissae, imaginis vitae aeternae. Huius beatae hereditatis promissio in Novo Foedere adimpletur.
  18. 1223 Baptismus Christi Omnes Veteris Foederis praefigurationes suam in Christo Iesu inveniunt consummationem. Ipse Suam vitam publicam incipit postquam fecit Se a sancto Ioanne Baptista in Iordane baptizari, 159 et, post Resurrectionem Suam, hanc Apostolis …
  19. 1224 Baptismus Christi Dominus noster Se voluntarie sancti Ioannis submisit baptismo, peccatoribus destinato, ad omnem iustitiam implendam. 161 Hic Iesu gestus manifestatio est Eius « exinanitionis ». 162 Spiritus qui super aquas primae creationis ferebatur, …
  20. 1225 Baptismus Christi In Paschate Suo, Christus omnibus hominibus Baptismi fontes aperuit. Re quidem vera, iam de passione quam Ipse Hierosolymis erat subiturus, locutus erat tamquam de « Baptismo » quo Ipse baptizandus erat. 164 …