Liturgia et culturae

Numerus 1206 Catechismi

« Varietas liturgica fons auctus esse potest, sed etiam contentiones suscitare, inscitias invicem et etiam schismata. Patet hac in re varietatem non debere unitati nocere, nec exprimi posse nisi per fidelitatem erga fidem communem, erga signa sacramentalia, quae Ecclesia a Christo accepit, atque erga hierarchicam communionem. Accommodatio ad culturas cordis conversionem exigit et, si necesse sit, etiam intermissionem consuetudinum avitarum cum fide catholica insociabilium ». 143

Fons publicus ↗