SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA

Numerus 1211 Catechismi

Secundum hanc analogiam, imprimis tria exponentur sacramenta initiationis christianae (caput primum), deinde sacramenta sanationis (caput secundum), tandem sacramenta quae in servitium sunt communionis et missionis fidelium (caput tertium). Hic utique ordo unicus possibilis non est, sed perspicere permittit sacramenta quemdam efformare organismum in quo unumquodque particulare sacramentum suum habet locum vitalem. In hoc organismo Eucharistia locum obtinet singularem quatenus « sacramentorum sacramentum »: « Omnia alia sacramenta ordinari videntur ad hoc sacramentum sicut ad finem ». 145

Fons publicus ↗