ARTICULUS 1 SACRAMENTUM BAPTISMI

Numerus 1213 Catechismi

Sanctum Baptisma totius est fundamentum vitae christianae, vitae spiritualis ianua atque ostium ad reliqua sacramenta aperiens accessum. Per Baptisma a peccato liberamur et tamquam filii Dei regeneramur, Christi efficimur membra et Ecclesiae incorporamur atque eius missionis reddimur participes: 147 « Ita fit ut recte et apposite definiatur baptismum esse sacramentum regenerationis per aquam in verbo ». 148

Fons publicus ↗