Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 981 II. Potestas clavium Christus, post Resurrectionem Suam, Suos misit Apostolos ut praedicarent « in nomine Eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes » ( Lc 24,47). Apostoli eorumque successores hoc « ministerium reconciliationis » …
  2. 982 II. Potestas clavium Nulla habetur culpa, cuiuslibet sit gravitatis, quam sancta Ecclesia remittere non possit. « Nemo adeo improbus et scelestus fuerit, quem si erratorum suorum vere paeniteat, certa ei veniae spes proposita esse non …
  3. 983 II. Potestas clavium Catechesis nitetur ut in fidelibus fidem de incomparabili magnitudine doni a Domino resuscitato Eius Ecclesiae facti suscitet atque nutriat: missionis et potestatis peccata per Apostolorum eorumque successorum ministerium vere remittendi. « Vult …
  4. 984 Compendium Symbolum « remissionem peccatorum » cum Professione fidei in Spiritum Sanctum coniungit. Christus etenim resuscitatus potestatem remittendi peccata concredidit Apostolis, cum eis Spiritum Sanctum donavit .
  5. 985 Compendium Baptismus primum est et praecipuum sacramentum pro remissione peccatorum: ipse nos cum Christo coniungit mortuo et resuscitato nobisque Spiritum Sanctum donat .
  6. 986 Compendium Ex Christi voluntate, Ecclesia remittendi baptizatis peccata possidet potestatem quam, modo habituali, per Episcopos et presbyteros exercet in sacramento Paenitentiae .
  7. 987 Compendium « Tum sacerdotes tum sacramenta ad peccata condonanda veluti instrumenta [...] [ valent ], quibus Christus Dominus, auctor Ipse et largitor salutis, remissionem peccatorum et iustitiam in nobis efficit ». 558
  8. 988 ARTICULUS 11 «CREDO CARNIS RESURRECTIONEM» Symbolum christianum — Professio nostrae fidei in Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum atque de Eius actione creatrici, salvatrici et sanctificanti — ad culmen pervenit in proclamatione resurrectionis mortuorum in fine temporum …
  9. 989 ARTICULUS 11 «CREDO CARNIS RESURRECTIONEM» Firmiter credimus atque adeo speramus: sicut Christus vere a mortuis resurrexit atque in aeternum vivit, ita etiam iusti post mortem suam in aeternum cum Christo vivent resuscitato qui eos ultimo die resuscitabit. …
  10. 990 ARTICULUS 11 «CREDO CARNIS RESURRECTIONEM» Verbum « caro » hominem denotat in eius condicione debilitatis et mortalitatis. 561 « Carnis resurrectio » significat post mortem non solum vitam animae haberi immortalis, sed etiam nostra « mortalia corpora …
  11. 991 ARTICULUS 11 «CREDO CARNIS RESURRECTIONEM» Credere mortuorum resurrectionem elementum fuit essentiale fidei christianae inde ab eius initiis. « Fiducia christianorum resurrectio mortuorum. Illam credentes sumus »: 562 « Quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non …
  12. 992 Progressiva Resurrectionis revelatio Resurrectio mortuorum progressive a Deo est populo Eius revelata. Spes in corporalem mortuorum resurrectionem praevaluit tamquam intrinseca consequentia fidei in Deum totius hominis, animae et corporis, Creatorem. Caeli et terrae Creator est …
  13. 993 Progressiva Resurrectionis revelatio Pharisaei 564 et plures Domini coaetanei 565 resurrectionem exspectabant. Iesus illam firmiter docet. Sadducaeis qui eam negant, respondet: « Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? » ( Mc …
  14. 994 Progressiva Resurrectionis revelatio Immo vero: Iesus fidem resurrectionis cum Sua propria coniungit Persona: « Ego sum Resurrectio et Vita » ( Io 11,25). Ipse Iesus novissimo die resuscitabit illos qui in Eum crediderint 566 et …
  15. 995 Progressiva Resurrectionis revelatio Christi esse testem est « testem Resurrectionis Eius » ( Act 1,22) 572 esse, manducavisse et bibisse « cum Illo postquam resurrexit a mortuis » ( Act 10,41). Spes christiana resurrectionis est …
  16. 996 Progressiva Resurrectionis revelatio Inde ab initio, fides christiana resurrectionis incomprehensionibus occurrit et oppositionibus. 573 « In nulla ergo re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et contentiose contradicitur fidei christianae, sicut de carnis resurrectione ». …
  17. 997 Quomodo resurgunt mortui? Quid est « resurgere » ? In morte, animae et corporis separatione, corpus hominis in corruptionem decidit, dum eius anima in Dei occursum procedit, manens tamen in exspectatione corpori suo glorificato sese …
  18. 998 Quomodo resurgunt mortui? Quis resurget ? Omnes homines qui mortui sunt: « Procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii » ( Io 5,29). 575
  19. 999 Quomodo resurgunt mortui? Quomodo ? Christus cum proprio Suo corpore surrexit: « Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! » ( Lc 24,39); sed Ipse ad vitam non rediit terrestrem. Pari modo, …
  20. 1000 Quomodo resurgunt mortui? Hic « modus quo resurrectio fiet », nostram imaginationem nostrumque superat intellectum; ipse solum in fide est accessibilis. Sed nostra in Eucharistia participatio iam nobis praelibationem praebet transfigurationis nostri corporis per Christum: …