Progressiva Resurrectionis revelatio

Numerus 994 Catechismi

Immo vero: Iesus fidem resurrectionis cum Sua propria coniungit Persona: « Ego sum Resurrectio et Vita » (Io 11,25). Ipse Iesus novissimo die resuscitabit illos qui in Eum crediderint 566 et qui Eius maducaverint corpus Eiusque biberint sanguinem. 567 Iam nunc signum praebet et pignus quibusdam mortuis vitam reddens, 568 Suam sic propriam annuntians Resurrectionem quae tamen alius erit ordinis. De hoc eventu unico loquitur tamquam de signo Ionae, 569 tamquam de signo Templi: 570 Ipse Resurrectionem Suam die tertia post Suam interfectionem annuntiat esse eventuram. 571

Fons publicus ↗