ARTICULUS 11 «CREDO CARNIS RESURRECTIONEM»

Numerus 989 Catechismi

Firmiter credimus atque adeo speramus: sicut Christus vere a mortuis resurrexit atque in aeternum vivit, ita etiam iusti post mortem suam in aeternum cum Christo vivent resuscitato qui eos ultimo die resuscitabit. 559 Nostra resurrectio, sicut illa Eius, opus erit Sanctissimae Trinitatis:

« Quod si Spiritus Eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum Suum in vobis » (Rom 8,11). 560

Fons publicus ↗