ARTICULUS 11 «CREDO CARNIS RESURRECTIONEM»

Numerus 991 Catechismi

Credere mortuorum resurrectionem elementum fuit essentiale fidei christianae inde ab eius initiis. « Fiducia christianorum resurrectio mortuorum. Illam credentes sumus »: 562

« Quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est! Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra [...]. Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium » (1 Cor 15,12-14.20).

Fons publicus ↗