Ad argumentum ire
-
681
Compendium
Die Iudicii, in fine mundi, Christus in gloria veniet ad definitivum adimplendum triumphum boni de malo, quae, tamquam triticum et zizania, per historiae cursum simul creverint .
→
-
682
Compendium
Christus gloriosus, in fine temporum veniens ad vivos et mortuos iudicandos, secretam cordium revelabit dispositionem et singulis hominibus retribuet secundum eorum opera et secundum eorum acceptionem vel reiectionem gratiae .
→
-
683
CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM
« Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto » ( 1 Cor 12,3). « Misit Deus Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem: "Abba, Pater!" » ( Gal 4,6). Haec …
→
-
684
CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM
Spiritus Sanctus, gratia Sua, primus est in fide excitanda nostra et in vita nova quae solum Patrem cognoscere est et quem Ipse misit, Iesum Christum. 2 Ille tamen est ultimus in revelatione …
→
-
685
CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM
In Spiritum Sanctum credere est proinde profiteri Spiritum Sanctum Unam ex Personis esse Sanctissimae Trinitatis, Patri et Filio consubstantialem, quae « cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur ». 4 Hac …
→
-
686
CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM
Spiritus Sanctus ab initio usque ad consummationem consilii nostrae salutis cum Patre operatur et Filio. Sed tantum « ultimis temporibus » ab Incarnatione redemptrice Filii inauguratis, revelatur et donatur, agnoscitur et accipitur …
→
-
687
ARTICULUS 8 « CREDO IN SPIRITUM SANCTUM »
« Quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei » ( 1 Cor 2,11). Nunc vero Spiritus qui Eum revelat, nobis praebet Christum cognoscere, Verbum Eius vivum, sed Semetipsum non exprimit. « …
→
-
688
ARTICULUS 8 « CREDO IN SPIRITUM SANCTUM »
Ecclesia, communio viva in Apostolorum fide quam transmittit, locus est nostrae cognitionis de Spiritu Sancto: — in Scripturis quas Ipse inspiravit; — in Traditione, cuius Patres testes sunt semper actuales; — in …
→
-
689
I. Coniuncta Filii et Spiritus missio
Ille quem Pater in nostra misit corda, Spiritus Filii Eius 7 vere Deus est. Ille, Patri et Filio consubstantialis, est ab Eis inseparabilis tam in vita Trinitatis intima quam in Eius dono …
→
-
690
I. Coniuncta Filii et Spiritus missio
Iesus est Christus, « unctus », quia Spiritus Unctio Eius est, et quidquid inde ab Incarnatione evenit, ab hac profluit plenitudine. 8 Cum denique Christus est glorificatus, 9 potest, Sua vice, apud …
→
-
691
Nomen Spiritus Sancti proprium
« Spiritus Sanctus », tale nomen est proprium Illius quem cum Patre et Filio adoramus et glorificamus. Ecclesia hoc nomen a Domino recepit et id in Baptismate novorum filiorum confitetur suorum. 13 …
→
-
692
Spiritus Sancti appellationes
Cum Iesus Spiritus Sancti annuntiat et promittit Adventum, Eum Paráclito appellat, seu litteraliter: « illum qui prope appellatur », advocatum ( Io 14,16.26; 15,26; 16,7). Paráclito solet verti ut « Consolator », …
→
-
693
Spiritus Sancti appellationes
Praeter proprium Eius nomen, quod in Actibus Apostolorum et in Epistulis est maxime adhibitum, apud sanctum Paulum inveniuntur appellationes: Spiritus Promissionis ( Eph 1,13; Gal 3,14), Spiritus adoptionis ( Rom 8,15; Gal …
→
-
694
Spiritus Sancti symbola
Aqua . Symbolum aquae significat actionem Spiritus Sancti in Baptismo, propterea quod ea post invocationem Spiritus Sancti signum sacramentale efficax novae fit nativitatis: sicut nostrae primae nativitatis graviditas in aqua peracta est, …
→
-
695
Spiritus Sancti symbola
Unctio . Symbolum unctionis olei etiam Spiritum Sanctum significat ita ut Eius efficiatur synonymon. 19 Illa est, in initiatione christiana, signum sacramentale Confirmationis, quae praecise in Ecclesiis Orientalibus appellatur « Chrismatio ». …
→
-
696
Spiritus Sancti symbola
Ignis . Dum aqua nativitatem significabat et fecunditatem vitae in Spiritu Sancto datae, ignis symbolum est virtutis transformantis actuum Spiritus Sancti. Propheta Elias, qui « surrexit [...] quasi ignis et verbum ipsius …
→
-
697
Spiritus Sancti symbola
Nubes et lumen . Haec duo symbola in Spiritus Sancti manifestationibus inseparabilia sunt. Inde a Veteris Testamenti theophaniis, nubes sive obscura sive luminosa Deum revelat viventem et salvatorem, transcendentiam velans Eius gloriae; …
→
-
698
Spiritus Sancti symbola
Sigillum symbolum est propinquum illi unctionis. Christus utique est Ille quem « Pater signavit Deus » ( Io 6,27) et in Illo nos etiam Pater signat. 40 Imago sigilli ( sphragis ), …
→
-
699
Spiritus Sancti symbola
Manus . Iesus, manus imponens, aegrotos sanabat 41 et pueris benedicebat. 42 Apostoli eodem facient modo in nomine Eius. 43 Immo, Spiritus Sanctus per impositionem manuum datur Apostolorum. 44 Epistula ad Hebraeos …
→
-
700
Spiritus Sancti symbola
Digitus . « In digito Dei eiicit Iesus daemonia ». 46 Si Lex Dei in tabulis lapideis « digito Dei » ( Ex 31,18) scripta est, « epistula Christi », Apostolorum curae …
→