I. Coniuncta Filii et Spiritus missio

Numerus 690 Catechismi

Iesus est Christus, « unctus », quia Spiritus Unctio Eius est, et quidquid inde ab Incarnatione evenit, ab hac profluit plenitudine.8 Cum denique Christus est glorificatus,9 potest, Sua vice, apud Patrem, illis, qui in Eum credunt, Spiritum mittere: Ipse illis Suam communicat gloriam,10 id est, Spiritum Sanctum qui Eum glorificat.11 Coniuncta missio exinde in adoptatos a Patre expandetur filios in corpore Filii Eius: missio Spiritus adoptionis erit illos cum Christo coniungere et efficere ut in Eo vivant.

« Unctionis autem [...] significatio est ut nullam inter Filium et Sanctum Spiritum distantiam esse putemus; nam sicuti inter corporis cutem et olei unctionem nihil intermedium nec ratio nec sensus novit, ita indivisa est Filii copulatio cum Sancto Spiritu, ita ut opus sit eum qui Christum fide velit attingere, antea accedere ad unguenti contactum: nullum est enim membrum illud, quod Spiritu Sancto sit nudum. Propterea confessio de Filii dominatu, in Sancto Spiritu a recipientibus fit, quibus per fidem accedentibus undique occurrit Sanctus Spiritus ».12

Fons publicus ↗