Spiritus Sancti symbola

Numerus 697 Catechismi

Nubes et lumen. Haec duo symbola in Spiritus Sancti manifestationibus inseparabilia sunt. Inde a Veteris Testamenti theophaniis, nubes sive obscura sive luminosa Deum revelat viventem et salvatorem, transcendentiam velans Eius gloriae; cum Moyse in monte Sinai,33 in Tabernaculo Conventus34 et per iter in deserto;35 cum Salomone occasione dedicationis Templi.36 Hae igitur figurae a Christo in Spiritu Sancto adimplentur. Hic super Virginem venit Mariam eamque « obumbrat » ut ipsa Iesum concipiat et pariat.37 In monte Transfigurationis, Ipse supervenit in nube quae Iesum, Moysen et Eliam, necnon Petrum, Iacobum et Ioannem, obumbrat « et vox facta est de nube dicens: "Hic est Filius meus electus; Ipsum audite" » (Lc 9,35). Eadem denique nubes « suscepit Iesum ab oculis » discipulorum in die Ascensionis38 et Filium hominis in Eius revelabit gloria in Die Adventus Eius.39

Fons publicus ↗