CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM

Numerus 685 Catechismi

In Spiritum Sanctum credere est proinde profiteri Spiritum Sanctum Unam ex Personis esse Sanctissimae Trinitatis, Patri et Filio consubstantialem, quae « cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur ».4 Hac de causa, de divino Spiritus Sancti mysterio in « theologia trinitaria » quaestio posita est. Hic igitur de Spiritu Sancto nonnisi in « Oeconomia » agetur divina.

Fons publicus ↗