Ad argumentum ire
-
261
Compendium
Mysterium Sanctissimae Trinitatis mysterium est centrale fidei et vitae christianae. Solus Deus Eius cognitionem nobis praebere potest Se tamquam Patrem, Filium et Spiritum Sanctum revelans .
→
-
262
Compendium
Incarnatio Filii Dei revelat, Deum esse Patrem aeternum, et Filium esse Patri consubstantialem, scilicet, Ipsum in Illo et cum Illo Eumdem esse unum Deum .
→
-
263
Compendium
Missio Spiritus Sancti, quem Pater in nomine Filii 100 et Filius « a Patre » ( Io 15,26) mittit, revelat Ipsum esse cum Illis Eumdem Deum unum . « Cum Patre et …
→
-
264
Compendium
« Spiritus Sanctus de Patre principaliter, et Ipso sine ullo intervallo temporis dante [ Filio ], communiter de Utroque procedit ». 102
→
-
265
Compendium
Per gratiam Baptismi « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » ( Mt 28,19) ad vitam Beatissimae Trinitatis vocamur participandam , « hisce in terris in obscuritate fidei et post …
→
-
266
Compendium
« Fides autem catholica haec est, ut Unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur, neque confundentes Personas, neque substantiam separantes: alia est enim Persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti; …
→
-
267
Compendium
Personae divinae, inseparabiles in eo quod sunt, etiam in eo quod faciunt inseparabiles sunt. Sed in unica operatione divina unaquaeque id manifestat quod Ei in Trinitate proprium est, praecipue in missionibus divinis …
→
-
268
Paragraphus 3 OMNIPOTENS
Ex omnibus attributis divinis, de sola omnipotentia Dei in Symbolo fit mentio: magni momenti est pro nostra vita eam profiteri. Credimus illam esse universalem , quia Deus, qui omnia creavit, 105 omnia …
→
-
269
Paragraphus 3 OMNIPOTENS
Sacrae Litterae saepe potentiam Dei confitentur universalem . Ille « Potentis Iacob » appellatur nomine ( Gn 49,24; Is 1 24 et alibi), « Dominus virtutum » dicitur, « Fortis et Potens …
→
-
270
Paragraphus 3 OMNIPOTENS
Deus est Pater omnipotens. Eius paternitas et potentia mutuo se illuminant. Ille utique Suam omnipotentiam ostendit paternam modo quo de nostris curat necessitatibus; 111 adoptione filiali quam nobis donat (« ero vobis …
→
-
271
Paragraphus 3 OMNIPOTENS
Omnipotentia divina nequaquam est arbitraria: « In Deo est idem potentia et essentia et voluntas et intellectus et sapientia et iustitia. Unde nihil potest esse in potentia divina, quod non possit esse …
→
-
272
Mysterium apparentis impotentiae Dei
Fides in Deum Patrem omnipotentem per mali et doloris experientiam potest in probationem adduci. Quandoque Deus potest absens videri atque incapax impediendi malum. Deus igitur Pater omnipotentiam Suam modo maxime arcano revelavit …
→
-
273
Mysterium apparentis impotentiae Dei
Sola fides viis omnipotentiae Dei adhaerere potest arcanis. Haec fides gloriatur in infirmitatibus suis ut attrahat super se potentiam Christi. 113 Huius fidei supremum exemplar est Maria Virgo, quae credidit « quia …
→
-
274
Mysterium apparentis impotentiae Dei
« Nulla res tam ad fidem et spem nostram confirmandam valet, quam si fixum in animis nostris teneamus nihil non fieri a Deo posse; quidquid enim deinceps credere oporteat, quamvis magnum et …
→
-
275
Compendium
Cum Iob, iusto, confitemur : « Scio quia omnia potes et nulla Te latet cogitatio » ( Iob 42,2).
→
-
276
Compendium
Ecclesia, fidelis testimonio Scripturae, saepe suam orationem ad « Deum omnipotentem et aeternum » dirigit (« Omnipotens sempiterne Deus... »), firmiter credens « quia non erit impossibile apud Deum omne verbum » …
→
-
277
Compendium
Deus omnipotentiam ostendit Suam, nos a nostris peccatis convertens et in Suam amicitiam per gratiam restituens (« Deus, qui omnipotentiam Tuam parcendo maxime et miserando manifestas »). 116
→
-
278
Compendium
Nisi quis amorem Dei omnipotentem esse credat, quomodo credet Deum nos creare, Filium nos redimere, Spiritum Sanctum nos sanctificare potuisse ?
→
-
279
Paragraphus 4 CREATOR
« In principio creavit Deus caelum et terram » ( Gn 1,1). Haec verba sollemnia in limine sunt sacrae Scripturae. Symbolum fidei haec verba iterum sumit confitens Deum Patrem omnipotentem tamquam « …
→
-
280
Paragraphus 4 CREATOR
Creatio relate « ad omnia incepta salvifica Dei » est fundamentum , « exordium historiae salutis », 119 quae in Christo culmen habet. Viceversa, Christi mysterium est lux decisiva pro mysterio creationis; …
→