Paragraphus 4 CREATOR
Numerus 279 Catechismi
« In principio creavit Deus caelum et terram » (Gn 1,1). Haec verba sollemnia in limine sunt sacrae Scripturae. Symbolum fidei haec verba iterum sumit confitens Deum Patrem omnipotentem tamquam « Creatorem caeli et terrae », 117 « visibilium omnium et invisibilium ». 118 Imprimis igitur de Creatore loquemur, deinde de Eius creatione, denique de lapsu peccati, a quo ut nos liberaret, Filius Dei, Iesus Christus, venit.