Mysterium apparentis impotentiae Dei
Numerus 273 Catechismi
Sola fides viis omnipotentiae Dei adhaerere potest arcanis. Haec fides gloriatur in infirmitatibus suis ut attrahat super se potentiam Christi. 113 Huius fidei supremum exemplar est Maria Virgo, quae credidit « quia non erit impossibile apud Deum omne verbum » (Lc 1,37) et Dominum magnificare potuit: « quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum Nomen Eius » (Lc 1,49).