Paragraphus 3 OMNIPOTENS

Numerus 269 Catechismi

Sacrae Litterae saepe potentiam Dei confitentur universalem. Ille « Potentis Iacob » appellatur nomine (Gn 49,24; Is 1 24 et alibi), « Dominus virtutum » dicitur, « Fortis et Potens » (Ps 24,8-10). Ideo Deus est omnipotens « in caelo et in terra » (Ps 135,6), quia Ipse ea fecit. Nihil est Illi impossibile 108 et, secundum Suam voluntatem, de Suo opere disponit; 109 Ille est Dominus universi, cuius statuit ordinem qui Illi plene subiectus manet et praesto est. Ille est historiae Dominus: corda et eventus secundum Suam regit voluntatem: 110 « Multum enim valere Tibi soli subest semper, et virtuti brachii Tui quis resistet? » (Sap 11,21).

« Misereris omnium, quia omnia potes » (Sap 11,23)

Fons publicus ↗