Ad argumentum ire
-
241
Pater per Filium revelatus
Hac de causa, Apostoli Iesum tamquam « Verbum » confitentur quod « in principio erat [...] apud Deum, et Deus erat Verbum » ( Io 1,1), tamquam Illum « qui est imago …
→
-
242
Pater per Filium revelatus
Post illos, Ecclesia Traditionem sequens apostolicam anno 325 in primo Concilio Oecumenico Nicaeno confessa est Filium esse « consubstantialem Patri », 60 id est, unum Deum cum Illo. Secundum Concilium Oecumenicum Constantinopoli …
→
-
243
Pater et Filius a Spiritu revelati
Iesus, ante Pascha Suum, missionem annuntiat « alius Paracliti » (Defensoris), Spiritus Sancti. Hic, iam a creatione operans, 62 et postquam « locutus est per Prophetas », 63 erit nunc apud discipulos …
→
-
244
Pater et Filius a Spiritu revelati
Origo Spiritus aeterna in Eius missione revelatur temporali. Spiritus Sanctus ad Apostolos et ad Ecclesiam mittitur tam a Patre in nomine Filii quam personaliter a Filio, postquam Hic ad Patrem rediit. 66 …
→
-
245
Pater et Filius a Spiritu revelati
Fides apostolica relate ad Spiritum Sanctum a secundo Concilio Oecumenico anno 381 Constantinopoli proclamata est: Credimus « et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit ». 68 Hoc modo, …
→
-
246
Pater et Filius a Spiritu revelati
Latina Symboli traditio profitetur Spiritum « a Patre Filioque » procedere. Concilium Florentinum, anno 1439, explicat: « Spiritus Sanctus [...] essentiam Suam Suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et …
→
-
247
Pater et Filius a Spiritu revelati
Affirmatio de Filioque in Symbolo anno 381 Constantinopoli proclamato non habebatur. Sed sanctus Leo Papa, veterem traditionem latinam et alexandrinam sequens, illam iam anno 447 dogmatice erat professus, 73 etiam priusquam Roma …
→
-
248
Pater et Filius a Spiritu revelati
Traditio orientalis imprimis notam exprimit Patris ut primae originis relate ad Spiritum. Profitens Spiritum « qui a Patre procedit » ( Io 15,26), Eum affirmat a Patre per Filium procedere . 74 …
→
-
249
Dogmatis trinitarii efformatio
Inde ab initio, veritas revelata de Sanctissima Trinitate in radicibus fuit viventis fidei Ecclesiae, praesertim per Baptismum. Ipsa suam invenit expressionem in regula fidei baptismalis enuntiata in praedicatione, catechesi et oratione Ecclesiae. …
→
-
250
Dogmatis trinitarii efformatio
Priorum saeculorum decursu, Ecclesia suam fidem trinitariam, modo magis explicito, enuntiare studuit, sive ut suam propriam fidei intelligentiam altius penetraret sive ut illam contra errores defenderet qui eam deformabant. Haec opera veterum …
→
-
251
Dogmatis trinitarii efformatio
Pro enuntiatione dogmatis Trinitatis, Ecclesia propriam terminologiam evolvere debuit, notionibus originis philosophicae adiuta: « substantia », « persona » vel « hypostasis », « relatio » etc. Hoc faciens, fidem non submisit …
→
-
252
Dogmatis trinitarii efformatio
Ecclesia vocabulo utitur « substantia » (quod per « essentiam » vel per « naturam » quandoque etiam vertitur) ad Esse divinum in Eius designandum unitate, vocabulo autem « persona » vel …
→
-
253
Sanctissimae Trinitatis dogma
Trinitas est Una . Tres deos non confitemur, sed Unum Deum in Tribus Personis: « Trinitatem consubstantialem ». 80 Personae divinae unam divinitatem non inter Se dividunt, sed unaquaeque Earum est Deus …
→
-
254
Sanctissimae Trinitatis dogma
Personae divinae sunt inter Se realiter distinctae . « Colimus et confitemur: non sic unum Deum, quasi solitarium ». 83 « Pater », « Filius », « Spiritus Sanctus » non sunt …
→
-
255
Sanctissimae Trinitatis dogma
Personae divinae inter Se sunt relativae . Distinctio realis Personarum inter Se, quia divinam non dividit unitatem, in relationibus solummodo consistit quibus aliae ad alias referuntur: « In relativis vero Personarum nominibus …
→
-
256
Sanctissimae Trinitatis dogma
Sanctus Gregorius Nazianzenus, qui etiam « Theologus » appellatur, hoc fidei trinitariae compendium catechumenis tradit Constantinopolitanis: « Ante omnia, bonum depositum, quaeso, custodi, cui vivo, et pro quo milito, et quod utinam …
→
-
257
IV. De divinis operibus et missionibus trinitariis
« O lux, beata Trinitas, et principalis Unitas! ». 90 Deus est aeterna beatitudo, vita immortalis, lux indeficiens. Deus est amor: Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Deus libere gloriam Suae vitae beatae …
→
-
258
IV. De divinis operibus et missionibus trinitariis
Tota Oeconomia divina commune Trium Personarum divinarum est opus. Etenim Trinitas, sicut nonnisi una eademque est natura, unam eamdemque habet operationem. 92 « Pater et Filius et Spiritus Sanctus non tria principia …
→
-
259
IV. De divinis operibus et missionibus trinitariis
Tota Oeconomia divina, opus simul commune et personale, cognoscendas praebet et proprietatem divinarum Personarum et Earum unam naturam. Tota vita christiana est etiam cum unaquaque Personarum divinarum communio quin Illas ullo modo …
→
-
260
IV. De divinis operibus et missionibus trinitariis
Totius Oeconomiae divinae finis ultimus est creaturarum in unitatem perfectam Beatissimae Trinitatis ingressus. 98 Sed iam nunc vocamur ut a Sanctissima inhabitemur Trinitate. Dicit enim Dominus: « Si quis diligit me, sermonem …
→