Sanctissimae Trinitatis dogma
Numerus 254 Catechismi
Personae divinae sunt inter Se realiter distinctae. « Colimus et confitemur: non sic unum Deum, quasi solitarium ».83 « Pater », « Filius », « Spiritus Sanctus » non sunt simpliciter nomina modos divini « Esse » designantia, quia illi inter se realiter sunt distincti: « Non enim Ipse est Pater qui Filius, nec Filius Ipse qui Pater, nec Spiritus Sanctus Ipse qui est vel Pater vel Filius ».84 Inter Se per relationes originis distinguuntur: « Est Pater, qui generat, et Filius, qui gignitur, et Spiritus Sanctus, qui procedit ».85 Divina Unitas est Trina.