Pater et Filius a Spiritu revelati
Numerus 246 Catechismi
Latina Symboli traditio profitetur Spiritum « a Patre Filioque » procedere. Concilium Florentinum, anno 1439, explicat: « Spiritus Sanctus [...] essentiam Suam Suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex Utroque aeternaliter tamquam ab uno principio et unica spiratione procedit [...]. Et quoniam omnia, quae Patris sunt, Pater Ipse unigenito Filio Suo gignendo dedit, praeter esse Patrem, hoc ipsum quod Spiritus procedit ex Filio, Ipse Filius a Patre aeternaliter habet, a quo etiam aeternaliter genitus est ».72