IV. De divinis operibus et missionibus trinitariis
Numerus 257 Catechismi
« O lux, beata Trinitas, et principalis Unitas! ».90 Deus est aeterna beatitudo, vita immortalis, lux indeficiens. Deus est amor: Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Deus libere gloriam Suae vitae beatae communicare vult. Tale est « beneplacitum Eius » (Eph 1,9) quod ante mundi creationem in Filio Suo concepit dilecto, atque adeo « praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum » (Eph 1,5), id est, nos « praedestinavit conformes fieri imaginis Filii Eius » (Rom 8,29) per « Spiritum adoptionis filiorum » (Rom 8,15). Hoc consilium gratia est « quae data est nobis ante tempora saecularia » (2 Tim 1,9), immediate ab amore trinitario procedens. Illud in creationis opere evolvitur et post lapsum in tota salutis historia, in missionibus Filii et Spiritus quas missio continuat Ecclesiae.91