← Omnia argumenta

Trinitas

36 numeri

  1. 232 I. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » Christiani « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » baptizantur ( Mt 28,19). Prius respondent « Credo » triplici interrogationi quae ab illis petit ut eorum fidem in Patrem, in …
  2. 233 I. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » Christiani baptizantur « in nomine » Patris et Filii et Spiritus Sancti, et non « in nominibus » eorum, 50 quia unus est Deus, Pater Omnipotens et Eius Filius unicus et Spiritus …
  3. 234 I. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » Mysterium Sanctissimae Trinitatis est centrale fidei et vitae christianae mysterium. Est mysterium Dei in Se Ipso. Est igitur ceterorum fidei mysteriorum fons, lumen illa illuminans. Doctrina est maxime fundamentalis et essentialis in …
  4. 235 I. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » Hac paragrapho breviter exponetur quomodo Beatae Trinitatis mysterium revelatum sit (I), quomodo Ecclesia doctrinam fidei de hoc mysterio enuntiaverit (II), quomodo, denique, Deus Pater, per divinas Filii et Spiritus Sancti missiones, Suum …
  5. 236 I. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » Ecclesiae Patres inter Theologia et Oeconomia distinguunt, primo verbo mysterium vitae intimae Dei-Trinitatis denotantes, altero vero omnia Dei opera per quae Ipse Se revelat vitamque communicat Suam. Per Oeconomiam nobis Theologia revelatur; …
  6. 237 I. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » Trinitas est fidei mysterium sensu stricto, unum nempe e mysteriis in Deo absconditis, « quae, nisi revelata divinitus, innotescere non possunt ». 53 Deus utique quaedam Sui Esse trinitarii vestigia in Suo …
  7. 238 Pater per Filium revelatus Invocatio Dei ut « Patris » in multis cognita est religionibus. Saepe divinitas tamquam « pater deorum et hominum » consideratur. In Israel, Deus, tamquam Creator mundi, est Pater appellatus. 54 Deus …
  8. 239 Pater per Filium revelatus Sermo fidei, Deum nomine « Patris » nuncupans, duas rationes praecipue indicat: Deum primam omnium esse originem et auctoritatem transcendentem Illumque simul esse bonitatem et sollicitudinem omnes Suos filios diligentem. Haec paterna …
  9. 240 Pater per Filium revelatus Iesus, Deum esse « Patrem », sensu inaudito, revelavit: Ille non est tantummodo Pater quatenus Creator, sed Pater est aeterne in relatione ad Filium Suum unicum, qui aeterne Filius non est nisi …
  10. 241 Pater per Filium revelatus Hac de causa, Apostoli Iesum tamquam « Verbum » confitentur quod « in principio erat [...] apud Deum, et Deus erat Verbum » ( Io 1,1), tamquam Illum « qui est imago …
  11. 242 Pater per Filium revelatus Post illos, Ecclesia Traditionem sequens apostolicam anno 325 in primo Concilio Oecumenico Nicaeno confessa est Filium esse « consubstantialem Patri », 60 id est, unum Deum cum Illo. Secundum Concilium Oecumenicum Constantinopoli …
  12. 243 Pater et Filius a Spiritu revelati Iesus, ante Pascha Suum, missionem annuntiat « alius Paracliti » (Defensoris), Spiritus Sancti. Hic, iam a creatione operans, 62 et postquam « locutus est per Prophetas », 63 erit nunc apud discipulos …
  13. 244 Pater et Filius a Spiritu revelati Origo Spiritus aeterna in Eius missione revelatur temporali. Spiritus Sanctus ad Apostolos et ad Ecclesiam mittitur tam a Patre in nomine Filii quam personaliter a Filio, postquam Hic ad Patrem rediit. 66 …
  14. 245 Pater et Filius a Spiritu revelati Fides apostolica relate ad Spiritum Sanctum a secundo Concilio Oecumenico anno 381 Constantinopoli proclamata est: Credimus « et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit ». 68 Hoc modo, …
  15. 246 Pater et Filius a Spiritu revelati Latina Symboli traditio profitetur Spiritum « a Patre Filioque » procedere. Concilium Florentinum, anno 1439, explicat: « Spiritus Sanctus [...] essentiam Suam Suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et …
  16. 247 Pater et Filius a Spiritu revelati Affirmatio de Filioque in Symbolo anno 381 Constantinopoli proclamato non habebatur. Sed sanctus Leo Papa, veterem traditionem latinam et alexandrinam sequens, illam iam anno 447 dogmatice erat professus, 73 etiam priusquam Roma …
  17. 248 Pater et Filius a Spiritu revelati Traditio orientalis imprimis notam exprimit Patris ut primae originis relate ad Spiritum. Profitens Spiritum « qui a Patre procedit » ( Io 15,26), Eum affirmat a Patre per Filium procedere . 74 …
  18. 249 Dogmatis trinitarii efformatio Inde ab initio, veritas revelata de Sanctissima Trinitate in radicibus fuit viventis fidei Ecclesiae, praesertim per Baptismum. Ipsa suam invenit expressionem in regula fidei baptismalis enuntiata in praedicatione, catechesi et oratione Ecclesiae. …
  19. 250 Dogmatis trinitarii efformatio Priorum saeculorum decursu, Ecclesia suam fidem trinitariam, modo magis explicito, enuntiare studuit, sive ut suam propriam fidei intelligentiam altius penetraret sive ut illam contra errores defenderet qui eam deformabant. Haec opera veterum …
  20. 251 Dogmatis trinitarii efformatio Pro enuntiatione dogmatis Trinitatis, Ecclesia propriam terminologiam evolvere debuit, notionibus originis philosophicae adiuta: « substantia », « persona » vel « hypostasis », « relatio » etc. Hoc faciens, fidem non submisit …
  21. 252 Dogmatis trinitarii efformatio Ecclesia vocabulo utitur « substantia » (quod per « essentiam » vel per « naturam » quandoque etiam vertitur) ad Esse divinum in Eius designandum unitate, vocabulo autem « persona » vel …
  22. 253 Sanctissimae Trinitatis dogma Trinitas est Una . Tres deos non confitemur, sed Unum Deum in Tribus Personis: « Trinitatem consubstantialem ». 80 Personae divinae unam divinitatem non inter Se dividunt, sed unaquaeque Earum est Deus …
  23. 254 Sanctissimae Trinitatis dogma Personae divinae sunt inter Se realiter distinctae . « Colimus et confitemur: non sic unum Deum, quasi solitarium ». 83 « Pater », « Filius », « Spiritus Sanctus » non sunt …
  24. 255 Sanctissimae Trinitatis dogma Personae divinae inter Se sunt relativae . Distinctio realis Personarum inter Se, quia divinam non dividit unitatem, in relationibus solummodo consistit quibus aliae ad alias referuntur: « In relativis vero Personarum nominibus …
  25. 256 Sanctissimae Trinitatis dogma Sanctus Gregorius Nazianzenus, qui etiam « Theologus » appellatur, hoc fidei trinitariae compendium catechumenis tradit Constantinopolitanis: « Ante omnia, bonum depositum, quaeso, custodi, cui vivo, et pro quo milito, et quod utinam …
  26. 257 IV. De divinis operibus et missionibus trinitariis « O lux, beata Trinitas, et principalis Unitas! ». 90 Deus est aeterna beatitudo, vita immortalis, lux indeficiens. Deus est amor: Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Deus libere gloriam Suae vitae beatae …
  27. 258 IV. De divinis operibus et missionibus trinitariis Tota Oeconomia divina commune Trium Personarum divinarum est opus. Etenim Trinitas, sicut nonnisi una eademque est natura, unam eamdemque habet operationem. 92 « Pater et Filius et Spiritus Sanctus non tria principia …
  28. 259 IV. De divinis operibus et missionibus trinitariis Tota Oeconomia divina, opus simul commune et personale, cognoscendas praebet et proprietatem divinarum Personarum et Earum unam naturam. Tota vita christiana est etiam cum unaquaque Personarum divinarum communio quin Illas ullo modo …
  29. 260 IV. De divinis operibus et missionibus trinitariis Totius Oeconomiae divinae finis ultimus est creaturarum in unitatem perfectam Beatissimae Trinitatis ingressus. 98 Sed iam nunc vocamur ut a Sanctissima inhabitemur Trinitate. Dicit enim Dominus: « Si quis diligit me, sermonem …
  30. 261 Compendium Mysterium Sanctissimae Trinitatis mysterium est centrale fidei et vitae christianae. Solus Deus Eius cognitionem nobis praebere potest Se tamquam Patrem, Filium et Spiritum Sanctum revelans .