Spiritus Sanctus
65 numeri
- 683 CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM « Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto » ( 1 Cor 12,3). « Misit Deus Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem: "Abba, Pater!" » ( Gal 4,6). Haec …
- 684 CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM Spiritus Sanctus, gratia Sua, primus est in fide excitanda nostra et in vita nova quae solum Patrem cognoscere est et quem Ipse misit, Iesum Christum. 2 Ille tamen est ultimus in revelatione …
- 685 CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM In Spiritum Sanctum credere est proinde profiteri Spiritum Sanctum Unam ex Personis esse Sanctissimae Trinitatis, Patri et Filio consubstantialem, quae « cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur ». 4 Hac …
- 686 CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM Spiritus Sanctus ab initio usque ad consummationem consilii nostrae salutis cum Patre operatur et Filio. Sed tantum « ultimis temporibus » ab Incarnatione redemptrice Filii inauguratis, revelatur et donatur, agnoscitur et accipitur …
- 687 ARTICULUS 8 « CREDO IN SPIRITUM SANCTUM » « Quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei » ( 1 Cor 2,11). Nunc vero Spiritus qui Eum revelat, nobis praebet Christum cognoscere, Verbum Eius vivum, sed Semetipsum non exprimit. « …
- 688 ARTICULUS 8 « CREDO IN SPIRITUM SANCTUM » Ecclesia, communio viva in Apostolorum fide quam transmittit, locus est nostrae cognitionis de Spiritu Sancto: — in Scripturis quas Ipse inspiravit; — in Traditione, cuius Patres testes sunt semper actuales; — in …
- 689 I. Coniuncta Filii et Spiritus missio Ille quem Pater in nostra misit corda, Spiritus Filii Eius 7 vere Deus est. Ille, Patri et Filio consubstantialis, est ab Eis inseparabilis tam in vita Trinitatis intima quam in Eius dono …
- 690 I. Coniuncta Filii et Spiritus missio Iesus est Christus, « unctus », quia Spiritus Unctio Eius est, et quidquid inde ab Incarnatione evenit, ab hac profluit plenitudine. 8 Cum denique Christus est glorificatus, 9 potest, Sua vice, apud …
- 691 Nomen Spiritus Sancti proprium « Spiritus Sanctus », tale nomen est proprium Illius quem cum Patre et Filio adoramus et glorificamus. Ecclesia hoc nomen a Domino recepit et id in Baptismate novorum filiorum confitetur suorum. 13 …
- 692 Spiritus Sancti appellationes Cum Iesus Spiritus Sancti annuntiat et promittit Adventum, Eum Paráclito appellat, seu litteraliter: « illum qui prope appellatur », advocatum ( Io 14,16.26; 15,26; 16,7). Paráclito solet verti ut « Consolator », …
- 693 Spiritus Sancti appellationes Praeter proprium Eius nomen, quod in Actibus Apostolorum et in Epistulis est maxime adhibitum, apud sanctum Paulum inveniuntur appellationes: Spiritus Promissionis ( Eph 1,13; Gal 3,14), Spiritus adoptionis ( Rom 8,15; Gal …
- 694 Spiritus Sancti symbola Aqua . Symbolum aquae significat actionem Spiritus Sancti in Baptismo, propterea quod ea post invocationem Spiritus Sancti signum sacramentale efficax novae fit nativitatis: sicut nostrae primae nativitatis graviditas in aqua peracta est, …
- 695 Spiritus Sancti symbola Unctio . Symbolum unctionis olei etiam Spiritum Sanctum significat ita ut Eius efficiatur synonymon. 19 Illa est, in initiatione christiana, signum sacramentale Confirmationis, quae praecise in Ecclesiis Orientalibus appellatur « Chrismatio ». …
- 696 Spiritus Sancti symbola Ignis . Dum aqua nativitatem significabat et fecunditatem vitae in Spiritu Sancto datae, ignis symbolum est virtutis transformantis actuum Spiritus Sancti. Propheta Elias, qui « surrexit [...] quasi ignis et verbum ipsius …
- 697 Spiritus Sancti symbola Nubes et lumen . Haec duo symbola in Spiritus Sancti manifestationibus inseparabilia sunt. Inde a Veteris Testamenti theophaniis, nubes sive obscura sive luminosa Deum revelat viventem et salvatorem, transcendentiam velans Eius gloriae; …
- 698 Spiritus Sancti symbola Sigillum symbolum est propinquum illi unctionis. Christus utique est Ille quem « Pater signavit Deus » ( Io 6,27) et in Illo nos etiam Pater signat. 40 Imago sigilli ( sphragis ), …
- 699 Spiritus Sancti symbola Manus . Iesus, manus imponens, aegrotos sanabat 41 et pueris benedicebat. 42 Apostoli eodem facient modo in nomine Eius. 43 Immo, Spiritus Sanctus per impositionem manuum datur Apostolorum. 44 Epistula ad Hebraeos …
- 700 Spiritus Sancti symbola Digitus . « In digito Dei eiicit Iesus daemonia ». 46 Si Lex Dei in tabulis lapideis « digito Dei » ( Ex 31,18) scripta est, « epistula Christi », Apostolorum curae …
- 701 Spiritus Sancti symbola Columba . In fine diluvii (cuius symbolum ad Baptismum spectat), columba a Noe dimissa redit, olivae virentem in ore portans ramum, significantem terram iterum habitabilem esse. 48 Cum Iesus ex aqua Sui …
- 702 III. Spiritus et Verbum Dei in promissionum tempore Ab initio usque ad « Plenitudinem temporis », 50 missio coniuncta Verbi et Spiritus Patris occulta manet, sed ea operatur. Spiritus Dei tempus praeparat Messiae, et ambo, quin adhuc plene sint revelati, …
- 703 In creatione Verbum Dei et Eius Afflatus in origine sunt exsistentiae et vitae omnis creaturae: 55 « Spiritui Sancto convenit regnare, sanctificare et animare creationem, quia Ipse Deus est Patri et Verbo consubstantialis [..]. …
- 704 In creatione « Quantum ad hominem, Ipse illum Suis manibus [id est, Filio et Spiritu Sancto] plasmavit [...] et super carnem plasmatam designavit Suam propriam formam ita ut etiam id quod visibile esset, formam …
- 705 Promissionis Spiritus Homo, a peccato et a morte deformatus, manet « ad imaginem Dei », ad imaginem Filii, sed « eget gloria Dei », 58 « similitudine » privatus. Promissio Abrahae facta Oeconomiam inaugurat …
- 706 Promissionis Spiritus Contra omnem humanam spem, Deus Abrahae promittit descendentiam tamquam fructum fidei et virtutis Spiritus Sancti. 60 In illa omnes nationes benedicentur terrae. 61 Haec descendentia erit Christus 62 in quo effusio Sancti …
- 707 In Theophaniis et in Lege Theophaniae (manifestationes Dei), inde a Patriarchis usque ad Moysen, et inde a Iosue usque ad visiones quae magnorum Prophetarum inaugurant missionem, iter illuminant Promissionis. Traditio christiana semper agnovit Verbum Dei in his …
- 708 In Theophaniis et in Lege Haec Dei paedagogia speciatim in dono Legis apparet. 67 Lex data est tamquam "paedagogus" ut populum ad Christum ducat. 68 Sed eius impotentia ut hominem « similitudine » divina privatum salvet, et …
- 709 In Regno et in Exilio Lex, signum Promissionis et Foederis, cor et institutiones populi ex fide Abrahae orti regere debuisset. « Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, [...] eritis mihi regnum sacerdotum et gens …
- 710 In Regno et in Exilio Oblivio Legis et infidelitas relate ad Foedus ad mortem ducunt: exilium apparenter promissionum est casus, de facto arcana Dei salvatoris fidelitas et initium promissae restaurationis, sed secundum Spiritum. Oportebat populum Dei hanc …
- 711 Messiae Eiusque Spiritus exspectatio « Ecce ego facio nova » ( Is 43,19): duae lineae adumbrantur propheticae, altera ad exspectationem ducens Messiae, altera ad Spiritum novum annuntiandum, ambae in parvas convergunt « reliquias », in populum …
- 712 Messiae Eiusque Spiritus exspectatio Lineamenta vultus Messiae exspectati manifestari incipiunt in Libro Emmanuelis 74 (cum « Isaias [...] vidit gloriam » Christi: Io 12,41), speciatim in Is 11,1-2: « Et egredietur virga de stirpe Iesse, et …