Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 461 II. Incarnatio Ecclesia, sancti Ioannis expressionem iterum sumens (« Verbum caro factum est »: Io 1,14), « Incarnationem » appellat factum assumptionis naturae humanae a Filio Dei ut nostram in ea adimpleat salutem. Ecclesia …
  2. 462 II. Incarnatio Epistula ad Hebraeos de eodem loquitur mysterio: « Ideo ingrediens mundum dicit: "Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; holocautomata et sacrificia pro peccato non Tibi placuerunt. Tunc dixi: Ecce venio, …
  3. 463 II. Incarnatio Fides in veram Filii Dei Incarnationem signum fidei christianae est distinctivum: « In hoc cognoscitis Spiritum Dei: omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est » ( 1 …
  4. 464 III. Verus Deus et verus Homo Eventus unicus et prorsus singularis Incarnationis Filii Dei non significat Iesum Christum esse partim Deum et partim hominem, neque esse confusae commixtionis effectum inter humanum et divinum. Ille factus est vere Homo, …
  5. 465 III. Verus Deus et verus Homo Priores haereses non tam divinitatem Christi negaverunt, quam Eius veram humanitatem (docetismus gnosticus). A temporibus apostolicis, fides christiana in vera Incarnatione Filii Dei institit, qui in carne venit. 88 Sed a saeculo …
  6. 466 III. Verus Deus et verus Homo Haeresis nestoriana in Christo perspiciebat personam humanam Personae divinae Filii Dei coniunctam. Adversus illam sanctus Cyrillus Alexandrinus et tertium Concilium Oecumenicum Ephesi congregatum anno 431 confessi sunt « Verbum, unita Sibi secundum …
  7. 467 III. Verus Deus et verus Homo Monophysitae affirmabant naturam humanam qua talem in Christo exsistere desivisse, cum a Persona divina Filii Dei assumpta sit. Huic haeresi se contraponens, quartum Concilium Oecumenicum, Chalcedone, anno 451, confessum est: « Sequentes …
  8. 468 III. Verus Deus et verus Homo Quidam post Concilium Chalcedonense ex natura humana Christi quasi subiectum effecerunt personale. Quintum Concilium Oecumenicum, Constantinopoli, anno 553, contra illos confessum est: esse « unam Eius subsistentiam [seu Personam] [...], qui est …
  9. 469 III. Verus Deus et verus Homo Sic Ecclesia confitetur Iesum inseparabiliter verum esse Deum et verum Hominem. Est vere Filius Dei qui homo factus est, frater noster, et quidem quin Deus, Dominus noster, esse desineret: « Id quod …
  10. 470 IV. Quomodo Filius Dei est homo? Cum, in Incarnationis arcana unione, natura humana « assumpta, non perempta sit », 102 Ecclesia saeculorum decursu adducta est ad plenam animae humanae cum eius intellectus et voluntatis operationibus atque corporis humani …
  11. 471 Anima et cognitio humana Christi Apollinaris Laodicensis affirmabat Verbum in Christo animam vel spiritum substituisse. Contra hunc errorem Ecclesia confessa est Filium aeternum etiam animam rationalem assumpsisse humanam. 105
  12. 472 Anima et cognitio humana Christi Haec anima humana, quam Filius Dei assumpsit, vera cognitione humana est dotata. Haec cognitio qua talis de se illimitata esse non poterat: in condicionibus historicis suae in spatio et tempore exercebatur exsistentiae. …
  13. 473 Anima et cognitio humana Christi Sed, eodem tempore, haec cognitio vere humana Filii Dei vitam divinam Eius exprimebat Personae. 108 « Dei Filius cuncta noverat; ac per Ipsum, quem Ille hominem induerat; non natura, sed qua Verbo …
  14. 474 Anima et cognitio humana Christi Cognitio humana Christi, propter Suam unionem cum Sapientia divina in Persona Verbi incarnati plenitudine gaudebat scientiae consiliorum aeternorum, ad quae venerat revelanda. 112 Quod Ipse in hoc campo ignorare agnoscit, 113 alias …
  15. 475 Voluntas humana Christi Pari modo, Ecclesia in sexto Concilio Oecumenico confessa est Christum duas voluntates et duas naturales possidere operationes, divinas et humanas, non oppositas, sed cooperantes, ita ut Verbum caro factum in oboedientia ad …
  16. 476 Verum corpus Christi Quia Verbum caro factum est veram assumens humanitatem, corpus Christi erat circumscriptum. 117 Hac de causa, vultus humanus Iesu potest « depingi ». 118 Ecclesia in septimo Concilio Oecumenico 119 tamquam legitimum …
  17. 477 Verum corpus Christi Ecclesia simul semper hoc agnovit: in corpore Iesu, Deus qui est « invisibilis in Suis, visibilis in nostris apparuit ». 120 Re vera, peculiaritates individuales corporis Christi Personam exprimunt divinam Filii Dei. …
  18. 478 Verbi incarnati cor Iesus in vita Sua, in agonia Sua in Suaque passione nos cognovit et amavit omnes et singulos atque pro unoquoque nostrum Se tradidit: Filius Dei « dilexit me et tradidit Semetipsum pro …
  19. 479 Compendium Tempore a Deo stabilito, Filius unicus Patris, Verbum aeternum et substantialis imago Patris, incarnatus est: Ipse quin divinam naturam amitteret, naturam assumpsit humanam .
  20. 480 Compendium Iesus Christus verus est Deus et verus Homo in unitate Suae Personae divinae; propterea unus est mediator inter Deum et homines .