II. Incarnatio
Numerus 461 Catechismi
Ecclesia, sancti Ioannis expressionem iterum sumens (« Verbum caro factum est »: Io 1,14), « Incarnationem » appellat factum assumptionis naturae humanae a Filio Dei ut nostram in ea adimpleat salutem. Ecclesia in hymno quem sanctus Paulus testatur, mysterium canit Incarnationis:
« Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse Se aequalem Deo, sed Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, humiliavit Semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis! » (Phil 2,5-8).87