III. Verus Deus et verus Homo
Numerus 468 Catechismi
Quidam post Concilium Chalcedonense ex natura humana Christi quasi subiectum effecerunt personale. Quintum Concilium Oecumenicum, Constantinopoli, anno 553, contra illos confessum est: esse « unam Eius subsistentiam [seu Personam] [...], qui est Dominus (noster) Iesus Christus, Unus de sancta Trinitate ».96 Omnia ergo in Christi humanitate Eius Personae divinae tamquam Eius proprio subiecto attribui debent,97 non solum miracula, sed etiam passiones98 et ipsa Mors: confitemur « Dominum nostrum Iesum Christum, qui crucifixus est carne, Deum esse verum, et Dominum gloriae, et Unum de Sancta Trinitate ».99