Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2051 Compendium Infallibilitas Magisterii Pastorum ad omnia doctrinae extenditur elementa, doctrina morali in illis inclusa, sine quibus veritates fidei salutares nequeunt custodiri, exponi vel observari .
  2. 2052 « Magister, quid [...] faciam...? » « Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? ». Adulescenti hanc Ei quaestionem proponenti, Iesus imprimis respondet necessitatem asseverans agnoscendi Deum tamquam Illum qui « unus est Bonus », tamquam Bonum …
  3. 2053 « Magister, quid [...] faciam...? » Huic primae responsioni adiungitur altera: « Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me » ( Mt 19,21). Haec priorem …
  4. 2054 « Magister, quid [...] faciam...? » Iesus iterum decem sumpsit mandata, sed vim Spiritus manifestavit in eorum littera operantem; praedicavit iustitiam quae illam scribarum superat et Pharisaeorum 3 sicut etiam illam paganorum. 4 Omnes mandatorum explicuit exigentias: « …
  5. 2055 « Magister, quid [...] faciam...? » Cum Ei ponitur quaestio: « Quod est mandatum magnum in Lege? » ( Mt 22,36), Iesus respondet: « Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et …
  6. 2056 Decalogus in sacra Scriptura Verbum « Decalogus » litteraliter significat « decem verba » ( Ex 34,28; Dt 4,13; 10,4). Deus populo Suo super monte sancto haec « decem verba » revelavit. Ea scripsit « Digito …
  7. 2057 Decalogus in sacra Scriptura Decalogus imprimis in contextu intelligitur Exodi qui, in Veteris Foederis centro, magnus liberans est Dei eventus. « Decem verba » sive tamquam praecepta negativa, prohibitiones, redigantur sive tamquam mandata positiva (sicut « …
  8. 2058 Decalogus in sacra Scriptura « Decem verba » Legem Dei compendiant et proclamant: « Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens …
  9. 2059 Decalogus in sacra Scriptura « Decem verba » a Deo intra theophaniam proferuntur (« Facie ad faciem locutus est vobis in monte de medio ignis »: Dt 5,4). Ad Revelationem pertinent quam Deus de Se Ipso …
  10. 2060 Decalogus in sacra Scriptura Mandatorum et Legis donum partem constituit Foederis a Deo cum Eius populo sanciti. Secundum librum Exodi, revelatio « decem verborum » conceditur inter Foederis propositionem 11 et eius conclusionem 12 — postquam …
  11. 2061 Decalogus in sacra Scriptura Praecepta suam plenam significationem recipiunt intra Foedus. Secundum Scripturam, moralis modus agendi hominis totum suum sumit sensum in Foedere et per illud. Primum ex « decem verbis » priorem commemorat amorem Dei …
  12. 2062 Decalogus in sacra Scriptura Mandata stricte dicta secundo veniunt loco; implicationes exprimunt condicionis pertinendi ad Deum per Foedus institutae. Moralis exsistentia responsio est ad inceptum Domini plenum amore. Est agnitio, obsequium Deo et cultus actionis gratiarum. …
  13. 2063 Decalogus in sacra Scriptura Foedus et dialogus inter Deum et hominem testimonium etiam accipiunt ex eo quod omnia officia in prima enuntiantur persona (« Ego sum Dominus... ») et ad aliud diriguntur subiectum (« Tu... »). …
  14. 2064 Decalogus in Traditione Ecclesiae Ecclesiae Traditio, Scripturae fidelis et secundum Iesu exemplum, Decalogo momentum agnovit et significationem primi ordinis.
  15. 2065 Decalogus in Traditione Ecclesiae Inde a sancto Augustino, « decem mandata » in catechesi baptizandorum et fidelium locum habent praevalentem. Saeculo XV, mos incepit Decalogi praecepta exprimendi formulis similiter cadentibus, quae facile memoria retinerentur, et positivis. …
  16. 2066 Decalogus in Traditione Ecclesiae Mandatorum divisio et enumeratio in historiae decursu variae fuerunt. Hic catechismus divisionem mandatorum sequitur a sancto Augustino stabilitam et in Ecclesia catholica traditionalem effectam. Haec est pariter illa confessionum lutheranarum. Patres Graeci …
  17. 2067 Decalogus in Traditione Ecclesiae Decem praecepta exigentias enuntiant amoris Dei et proximi. Tria priora magis ad amorem Dei referuntur et alia septem ad amorem proximi. « Nam sicut duo sunt praecepta dilectionis, ex quibus Dominus dicit …
  18. 2068 Decalogus in Traditione Ecclesiae Concilium Tridentinum docet decem praecepta christianos obligare et hominem iustificatum ad ea observanda adhuc teneri. 17 Concilium Vaticanum II affirmat: « Episcopi, utpote Apostolorum successores, a Domino [...] missionem accipiunt docendi omnes …
  19. 2069 Unitas Decalogi Decalogus summam efformat inseparabilem. Singula « verba », alia ad alia, referuntur et ad omnia; reciproce se afficiunt. Duae tabulae sese mutuo illuminant; unitatem efformant organicam. Unum transgredi mandatum est cetera infringere …
  20. 2070 Decalogus et lex naturalis Decem mandata ad Dei Revelationem pertinent. Ea nos simul veram hominis docent humanitatem. In lucem ponunt officia essentialia et exinde, indirecte, iura fundamentalia naturae personae humanae inhaerentia. Decalogus praeclaram continet expressionem « …