« Magister, quid [...] faciam...? »
Numerus 2054 Catechismi
Iesus iterum decem sumpsit mandata, sed vim Spiritus manifestavit in eorum littera operantem; praedicavit iustitiam quae illam scribarum superat et Pharisaeorum3 sicut etiam illam paganorum.4 Omnes mandatorum explicuit exigentias: « Audistis quia dictum est antiquis: Non occides [...]. Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio » (Mt 5,21-22).