Ad argumentum ire
-
1126
III. Sacramenta fidei
Ceterum, quia sacramenta communionem fidei in Ecclesia exprimunt et explicant, lex orandi quoddam est e criteriis essentialibus dialogi qui unitatem christianorum intendit restaurare. 57
→
-
1127
IV. Sacramenta salutis
Sacramenta, in fide digne celebrata, gratiam conferunt quam significant. 58 Sunt efficacia quia in eis Ipse Christus operatur: Ipse est qui baptizat, Ipse est qui in Suis agit sacramentis ut gratiam communicet …
→
-
1128
IV. Sacramenta salutis
Hic est sensus affirmationis Ecclesiae: 59 sacramenta agunt ex opere operato (seu « ex ipso facto quod actio adimpleta est »), id est, virtute salvifici operis Christi, semel pro semper adimpleti. Inde …
→
-
1129
IV. Sacramenta salutis
Ecclesia affirmat sacramenta Novi Foederis esse pro credentibus ad salutem necessaria . 61 « Gratia sacramentalis » est gratia Spiritus Sancti a Christo donata et unicuique sacramento propria. Spiritus sanat et transformat …
→
-
1130
V. Sacramenta vitae aeternae
Ecclesia mysterium Domini sui celebrat « donec veniat » ( 1 Cor 11,26) et « sit Deus omnia in omnibus » ( 1 Cor 15,28). Inde ab aetate apostolica, liturgia ad suum …
→
-
1131
Compendium
Sacramenta sunt signa efficacia gratiae, a Christo instituta et Ecclesiae concredita, per quae vita divina nobis praebetur. Ritus visibiles quibus sacramenta celebrantur, gratias significant et efficiunt unicuique sacramento proprias. Fructum ferunt in …
→
-
1132
Compendium
Ecclesia sacramenta celebrat tamquam sacerdotalis communitas a sacerdotio baptismali et ab illo ministrorum ordinatorum exstructa .
→
-
1133
Compendium
Spiritus Sanctus ad sacramenta per Verbum Dei praeparat et per fidem quae Verbum accipit in cordibus bene dispositis. Tunc sacramenta fidem roborant et exprimunt .
→
-
1134
Compendium
Vitae sacramentalis fructus est simul personalis et ecclesialis. Ex altera parte, hic fructus pro omni fideli est vita pro Deo in Iesu Christo; ex altera, pro Ecclesia est augmentum in caritate et …
→
-
1135
CAPUT SECUNDUM SACRAMENTALIS CELEBRATIO MYSTERII PASCHALIS
Liturgiae catechesis Oeconomiae sacramentalis imprimis implicat intelligentiam ( caput primum ). Sub hac luce, eius celebrationis revelatur novitas. In hoc igitur capite de celebratione agetur sacramentorum Ecclesiae. Id considerabitur quod, in traditionum …
→
-
1136
I. Quis celebrat?
Liturgia « actio » est totius Christi . Illi qui nunc eam ultra signa celebrant, sunt iam in liturgia caelesti, ubi celebratio plene communio est et festum.
→
-
1137
Liturgiae caelestis celebrantes
Sancti Ioannis Apocalypsis, in Ecclesiae liturgia lecta, nobis imprimis revelat thronum positum in caelo; et supra thronum sedentem: 64 « Dominum » ( Is 6,1). 65 Deinde « Agnum stantem tamquam occisum …
→
-
1138
Liturgiae caelestis celebrantes
In Christo « recapitulati » servitium laudis Dei et adimpletionem participant Eius consilii: Virtutes caelestes, 70 tota creatio (quattuor Animalia), Veteris et Novi Foederis ministri (viginti quattuor Seniores), novus populus Dei (centum …
→
-
1139
Liturgiae caelestis celebrantes
Huius aeternae liturgiae participes Spiritus et Ecclesia nos efficiunt, cum mysterium salutis in sacramentis celebramus.
→
-
1140
Liturgiae sacramentalis celebrantes
Tota communitas , corpus Christi suo Capiti unitum, celebrat. « Actiones liturgicae non sunt actiones privatae, sed celebrationes Ecclesiae, quae est "unitatis sacramentum", scilicet plebs sancta sub Episcopis adunata et ordinata. Quare …
→
-
1141
Liturgiae sacramentalis celebrantes
Celebrans congregatio communitas est baptizatorum, qui, « per regenerationem et Spiritus Sancti unctionem consecrantur in domum spiritualem et sacerdotium sanctum, ut per omnia opera hominis christiani spirituales offerant hostias ». 76 « …
→
-
1142
Liturgiae sacramentalis celebrantes
« Omnia autem membra non eundem actum habent » ( Rom 12,4). Quaedam membra vocantur a Deo, in Ecclesia et per eam, ad speciale communitatis servitium. Hi ministri eliguntur et consecrantur per …
→
-
1143
Liturgiae sacramentalis celebrantes
Ad muneribus sacerdotii communis fidelium inserviendum, alia etiam habentur ministeria particularia , per sacramentum Ordinis non consecrata, et quorum functio ab Episcopis secundum traditiones liturgicas et necessitates pastorales determinatur. « Etiam ministrantes, …
→
-
1144
Liturgiae sacramentalis celebrantes
Sic, in celebratione sacramentorum, tota congregatio « liturgus » est, unusquisque secundum munus suum, sed « in unitate Spiritus » qui in omnibus agit. « In celebrationibus liturgicis quisque, sive minister sive …
→
-
1145
Signa et symbola
Celebratio sacramentalis signis et symbolis texitur. Secundum paedagogiam divinam salutis, eorum significatio in opere creationis et in cultura humana radicatur, in eventibus Veteris Foederis determinatur et in persona et opere Christi plene …
→