IV. Sacramenta salutis
Numerus 1128 Catechismi
Hic est sensus affirmationis Ecclesiae:59 sacramenta agunt ex opere operato (seu « ex ipso facto quod actio adimpleta est »), id est, virtute salvifici operis Christi, semel pro semper adimpleti. Inde hoc sequitur: « non [...] sacramentum perficitur per iustitiam hominis dantis vel suscipientis, sed per virtutem Dei ».60 Eo ipso quod sacramentum secundum intentionem Ecclesiae celebratur, virtus Christi et Eius Spiritus in eo et per id operatur independenter a sanctitate personali ministri. Tamen, sacramentorum fructus etiam a dispositionibus dependent illius qui ea recipit.