Ad argumentum ire
-
1566
Ordinatio presbyterorum – cooperatorum Episcoporum
« Suum vero munus sacrum maxime exercent in eucharistico cultu vel synaxi , qua in persona Christi agentes Eiusque mysterium proclamantes, vota fidelium sacrificio Capitis ipsorum coniungunt, et unicum sacrificium Novi Testamenti, …
→
-
1567
Ordinatio presbyterorum – cooperatorum Episcoporum
« Presbyteri, ordinis episcopalis providi cooperatores eiusque adiutorium et organum, ad populo Dei inserviendum vocati, unum presbyterium cum suo Episcopo constituunt, diversis quidem officiis mancipatum. In singulis localibus fidelium congregationibus Episcopum, quocum …
→
-
1568
Ordinatio presbyterorum – cooperatorum Episcoporum
« Presbyteri, per ordinationem in Ordine presbyteratus constituti, omnes inter se intima fraternitate sacramentali nectuntur; specialiter autem in dioecesi cuius servitio sub Episcopo proprio addicuntur unum presbyterium efformant ». 190 Presbyterii unitas …
→
-
1569
Ordinatio diaconorum – « ad ministerium »
« In gradu inferiori hierarchiae sistunt diaconi, quibus "non ad sacerdotium, sed ad ministerium" manus imponuntur ». 191 Pro diacono ordinando, solus Episcopus manus imponit, ita significans diaconum in muneribus suae « …
→
-
1570
Ordinatio diaconorum – « ad ministerium »
Diaconi missionem et gratiam Christi, modo speciali, participant. 193 Ordinis sacramentum eos signat sigillo (« charactere ») quod nemo delere potest et quod eos configurat Christo qui factus est « diaconus », …
→
-
1571
Ordinatio diaconorum – « ad ministerium »
Post Concilium Vaticanum II, ab Ecclesia latina diaconatus « tamquam proprius ac permanens gradus hierarchiae » 196 est iterum stabilitus, dum Ecclesiae Orientales illum semper servaverant. Hic diaconatus permanens , qui viris …
→
-
1572
IV. Huius sacramenti celebratio
Celebratio ordinationis Episcopi, presbyterorum vel diaconorum, propter suum pro vita Ecclesiae particularis momentum, fidelium postulat concursum quam maximum sit possibile. Die Dominica et in cathedrali ecclesia potissimum peragetur cum sollemnitate adiunctis accommodata. …
→
-
1573
IV. Huius sacramenti celebratio
Ritus essentialis sacramenti Ordinis, pro tribus gradibus, impositione manuum ab Episcopo super caput ordinandi peracta constituitur atque prece consecratoria specifica quae a Deo effusionem postulat Spiritus Sancti Eiusque dona ministerio, ad quod …
→
-
1574
IV. Huius sacramenti celebratio
Sicut in omnibus sacramentis, ritus quidam annexi celebrationem circumdant. In diversis traditionibus liturgicis magnopere variantes, in communi habent, eos multiplices exprimere gratiae sacramentalis rationes. Sic, in ritu latino, ritus initiales — ordinandi …
→
-
1575
V. Quis potest hoc sacramentum conferre?
Christus Apostolos elegit eisque in Sua missione Suaque auctoritate dedit participationem. Ad dexteram Patris elevatus, gregem Suum non deserit, sed eum per Apostolos sub continua Sua custodit protectione et adhuc per hos …
→
-
1576
V. Quis potest hoc sacramentum conferre?
Quia sacramentum Ordinis est ministerii apostolici sacramentum, ad Episcopos, quatenus Apostolorum successores, pertinet « donum spirituale », 203 « apostolici seminis traduces » 204 transmittere. Episcopi valide ordinati, id est, illi qui …
→
-
1577
VI. Quis potest hoc recipere sacramentum?
« Sacram ordinationem valide recipit solus vir baptizatus ». 206 Dominus Iesus viros elegit ad efformandum duodecim Apostolorum collegium, 207 atque idem fecerunt Apostoli cum elegerunt collaboratores, 208 qui eis in eorum …
→
-
1578
VI. Quis potest hoc recipere sacramentum?
Nemo habet ius sacramentum Ordinis recipiendi. Re vera, nemo sibi hoc sumit munus. Ad illud fit a Deo vocatio. 211 Qui signa vocationis Dei ad ministerium ordinatum agnoscere putat, suum optatum humiliter …
→
-
1579
VI. Quis potest hoc recipere sacramentum?
Omnes Ecclesiae latinae ministri ordinati, praeter diaconos permanentes, modo normali inter fideles viros eliguntur qui ut coelibes vivunt et voluntatem habent coelibatum servandi « propter Regnum caelorum » ( Mt 19,12). Vocati …
→
-
1580
VI. Quis potest hoc recipere sacramentum?
In Ecclesiis Orientalibus, inde a saeculis, disciplina viget diversa: dum Episcopi solum inter coelibes eliguntur, viri coniugati possunt diaconi et presbyteri ordinari. Haec praxis, a longo tempore, legitima habetur; hi presbyteri ministerium …
→
-
1581
Character indelebilis
Hoc sacramentum ordinandum Christo per gratiam Spiritus Sancti configurat specialem, ut sit instrumentum Christi pro Eius Ecclesia. Per ordinationem recipitur capacitas agendi tamquam Christi legatus, Capitis Ecclesiae, in Eius triplici munere sacerdotis, …
→
-
1582
Character indelebilis
Sicut in Baptismo et Confirmatione, haec participatio muneris Christi semel pro semper praebetur. Sacramentum Ordinis confert, et ipsum, characterem spiritualem indelebilem et iterari non potest nec ad tempus conferri. 215
→
-
1583
Character indelebilis
Valide ordinatus potest certe, gravibus de causis, ab obligationibus et muneribus exonerari ordinationi coniunctis vel prohiberi ne ea exerceat, 216 sed non potest, sensu stricto, laicus rursus fieri quia impressus ordinatione character …
→
-
1584
Character indelebilis
Quia Christus est qui ultimo agit et operatur salutem per ministrum ordinatum, huius indignitas non impedit quominus Christus agat. 218 Sanctus Augustinus id firmiter asserit: « Qui vero fuerit superbus minister, cum …
→
-
1585
Gratia Spiritus Sancti
Spiritus Sancti gratia huic sacramento propria est illa configurationis ad Christum Sacerdotem, Magistrum et Pastorem, cuius ordinatus constituitur minister.
→