VI. Quis potest hoc recipere sacramentum?

Numerus 1579 Catechismi

Omnes Ecclesiae latinae ministri ordinati, praeter diaconos permanentes, modo normali inter fideles viros eliguntur qui ut coelibes vivunt et voluntatem habent coelibatum servandi « propter Regnum caelorum » (Mt 19,12). Vocati ut sine divisione Domino consecrentur et illis quae sunt Eius, 212 se totos Deo et hominibus tradunt. Coelibatus signum est huius novae vitae in cuius servitium minister consecratur Ecclesiae; laeto acceptus corde, modo splendenti Regnum annuntiat Dei. 213

Fons publicus ↗