Character indelebilis
Numerus 1584 Catechismi
Quia Christus est qui ultimo agit et operatur salutem per ministrum ordinatum, huius indignitas non impedit quominus Christus agat. 218 Sanctus Augustinus id firmiter asserit:
« Qui vero fuerit superbus minister, cum zabulo computatur; sed non contaminatur donum Christi, quod per illum fluit purum, quod per illum transit liquidum venit ad fertilem terram. [...] Spiritalis enim virtus sacramenti ita est ut lux: et ab illuminandis pura excipitur, et si per immundos transeat, non inquinatur ». 219