Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1366 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae Eucharistia est igitur sacrificium quia Sacrificium crucis repraesentat (praesens reddit), quia eius est memoriale et quia eius fructum applicat : Christus « Deus et Dominus noster, [...] semel Se Ipsum in ara …
  2. 1367 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae Sacrificium Christi et Sacrificium Eucharistiae unum sunt sacrificium : « Una enim eademque est hostia, Idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui Se Ipsum tunc in cruce obtulit, sola ratione offerendi diversa »: …
  3. 1368 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae Eucharistia est quoque Ecclesiae sacrificium . Ecclesia, quae corpus est Christi, oblationem sui Capitis participat. Cum Eo, ipsa tota offertur. Cum Eius intercessione apud Patrem pro omnibus hominibus se coniungit. In Eucharistia, …
  4. 1369 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae Ecclesia tota cum oblatione coniungitur et intercessione Christi . Papa qui Petri ministerium in Ecclesia sustinet, omni Eucharistiae associatur celebrationi in qua tamquam unitatis Ecclesiae Universae signum et minister nominatur. Episcopus loci …
  5. 1370 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae Christi oblationi coniunguntur non solum membra quae adhuc hic in terris sunt, sed etiam illa quae iam sunt in caeli gloria : Ecclesia, in communione cum beatissima Virgine Maria et eiusdem, sicut …
  6. 1371 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae Sacrificium eucharisticum offertur etiam pro fidelibus defunctis , « pro defunctis in Christo, nondum ad plenum purgatis », 339 ut Christi lumen et pacem ingredi possint: « Ponite [...] hoc corpus ubicumque: …
  7. 1372 Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae Sanctus Augustinus in synthesim mirabiliter hanc redegit doctrinam quae nos incitat ad participationem semper magis completam in nostri Redemptoris sacrificio quod in Eucharistia celebramus: « Tota ipsa redempta civitas, hoc est congregatio …
  8. 1373 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem « Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis » ( Rom 8,34), multipliciter est Ecclesiae Suae praesens: 343 in …
  9. 1374 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem Modus praesentiae Christi sub speciebus eucharisticis est singularis. Is Eucharistiam super omnibus sacramentis elevat et propterea illa est « quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium sacramentorum finis ». 346 In Sanctissimo Eucharistiae …
  10. 1375 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem In hoc sacramento, Christus fit praesens per conversionem panis et vini in corpus et sanguinem Christi. Patres Ecclesiae fidem Ecclesiae in verbi Christi et actionis Spiritus Sancti efficacitatem ad hanc conversionem peragendam …
  11. 1376 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem Concilium Tridentinum fidem catholicam in synthesim redigit declarans: « Quoniam autem Christus Redemptor noster corpus Suum id, quod sub specie panis offerebat, vere esse dixit, ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, …
  12. 1377 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem Praesentia eucharistica Christi a momento incipit consecrationis et perdurat dum species subsistunt eucharisticae. Christus est totus integer sub unaquaque specierum et totus integer in earum partibus, ita ut panis fractio Christum non …
  13. 1378 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem Eucharistiae cultus . In Missae liturgia, nostram fidem in praesentiam realem Christi sub panis et vini speciebus, exprimimus, inter alia, genua flectentes vel profunde in signum adorationis Domini nos inclinantes. « Hunc …
  14. 1379 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem Sancta reservatio (tabernaculum) prius destinabatur ad Eucharistiam digne servandam ut aegrotis et absentibus posset extra Missam deferri. Ecclesia, per ulteriorem penetrationem in fidem de reali Christi praesentia in Eucharistia, effecta est conscia …
  15. 1380 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem Valde conveniens est, Christum, hoc modo singulari, Ecclesiae Suae praesentem manere voluisse. Quia Christus sub Sua forma visibili relicturus erat Suos, nobis Suam praesentiam volebat donare sacramentalem; quia Ipse Se in cruce …
  16. 1381 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem « Verum corpus Christi et verum sanguinem esse in hoc sacramento, ut ait sanctus Thomas, "non sensu deprehendi potest, sed sola fide , quae auctoritati divinae innititur. Unde super illud Lucae 22,19: …
  17. 1382 VI. Convivium Paschale Missa simul et inseparabiliter sacrificale est memoriale in quo crucis perpetuatur Sacrificium, et sacrum convivium Communionis corporis et sanguinis Domini. Sed Sacrificii eucharistici celebratio prorsus dirigitur ad intimam unionem fidelium cum Christo …
  18. 1383 VI. Convivium Paschale Altare , circa quod Ecclesia in Eucharistiae celebratione congregatur, duas eiusdem mysterii repraesentat rationes: altare sacrificii et mensam Domini, et quidem eo magis quod christianum altare symbolum est Ipsius Christi, praesentis in …
  19. 1384 « Accipite et comedite omnes »: Communio Dominus instantem ad nos dirigit invitationem ut Ipsum in Eucharistiae recipiamus sacramento: « Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis Eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis » …
  20. 1385 « Accipite et comedite omnes »: Communio Ut huic invitationi respondeamus, ad hoc momentum tam magnum et sanctum nos praeparare debemus. Sanctus Paulus ad conscientiae hortatur examen: « Quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis …