Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem
Numerus 1381 Catechismi
« Verum corpus Christi et verum sanguinem esse in hoc sacramento, ut ait sanctus Thomas, "non sensu deprehendi potest, sed sola fide, quae auctoritati divinae innititur. Unde super illud Lucae 22,19: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, dicit Cyrillus: Non dubites an hoc verum sit; sed potius suscipe verba Salvatoris in fide; cum enim sit veritas, non mentitur" »: 357
« Adoro Te devote, latens Deitas,
quae sub his figuris vere latitas;
Tibi se cor meum totum subicit
quia Te contemplans totum deficit.
Visus, tactus, gustus in Te fallitur,
sed auditu solo tute creditur;
credo quidquid dixit Dei Filius,
verbo veritatis nihil verius ». 358